{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Appendix II. Epistolae 1.2.1-23","citation":"Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 1.2.1-23","ref":"1.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/1.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/1.2.1.md","author":{"name":"Pope Marcellinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus"},"work":{"title":"Appendix II. Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0189a.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"Sæpe enim dicendum et agendum est, quia mala pullulantia fraterna charitate oportet resecari, ut bona crescendi et augmentandi amplissimum locum inveniant. Nolite ergo (ut Jacobus aposlolus ait, c. III) plures fieri magistri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. Si autem in equorum ora frenos mittimus ad consentiendum nobis, et omne torpus illorum circumferimus. Ecce et naves, cum ma, gnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur autem a modico gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit: ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis, quam magnam silvain incendit. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostrist quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ, inflammata a gehenna. Omnes enim naturæ bestiarum et volucrumet serpentum, etiam cæterorum, domantur et domita sum a natura humana. Linguam autem nullus hominum domare potest. Inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore benedictio procedit et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Quis sapiens ei disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione opera sua (operationem suam) in mansuetudine sapientiis. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non enim eat ista sapientia desuraum descendens, sed terrena, animalis, et diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.","prev":{"citation":"Appendix II. Epistolae 1.1.19-30","label":"1.1.19 to 1.1.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/1.1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/1.1.19"},"next":{"citation":"Appendix II. Epistolae 1.2.24-34","label":"1.2.24 to 1.2.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/1.2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/1.2.24"},"credit":{"text":"Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0189a/stoa003/stoa0189a.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}