{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Appendix IV. Epistolae 1-2-28","citation":"Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae 1-2-28","ref":"1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-2.md","author":{"name":"Pope Miltiades","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades"},"work":{"title":"Appendix IV. Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0201d.stoa005"},"verse":false,"words":293,"text":"Si vero se viderit quisquam vestrum prægravari, hanc sedem appellet, huc recurrat, ut semper instituta fuit consuetudo; quia et voluntarie eis compatiemur, et libentes, prout Dominus dederit, adminiculum feremus. Nec a quoquam, fratres, inhibeatur aut objurgetur, qui nostrae consors communionis esse voluerit, sed magis ei veniendi auxilium præstetur (1) quia sunicit unicuique objurgatio quc fit a plurimis, ut (juxta aposlolum) magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ii; angustia est (11 Cor. II). Propter quod obsecro vos, ut ipse ait, ut confirmetis in illo charitatem. Eorum enim os accusandi sacerdotes, vel testificandi in eos, obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quoniam infidelis (Sixti sent. 6 ex versione Rufini) homo mortuus est in corpore vivente. Nec in suspicionem veniat homo fidelis, (ejusdem sent. 168 et 169) ut dioat aut facial ea quæ pati non vult. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Facile (sent. ejusdem 176, 291, 203) est ergo hominem fallere, non tamen Deum. Sapiens non est qui nocet. Et nihil mali vult qui est fidclis. In his enim fidelem et infidelem hominem cognoscere possumus, in nocendo et adjuvando, ut ipsa veritas ail: Bonus bomo ex bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. III). Ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI). Pro nobi. enim dicit Dominus per prophetam; Eos vero qui judicant vos, ego judicabo (Isa. XLIX). Et iterum ad servos suos dixit: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis (Isa. XXXI). De talibus quoque propheta eanit dicens: Non sic impii, sed tanquam pulvis quem projicit ventus. Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in congregatione justorum: quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal.","prev":{"citation":"Appendix IV. Epistolae 2","label":"Dilectissmis fratribus, Marino, Benedicto, Leontio, et cæteris Hispaniarum, ac …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/2"},"next":{"citation":"Appendix IV. Epistolae 29-57","label":"29 to 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/29"},"credit":{"text":"Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0201d/stoa005/stoa0201d.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}