{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Appendix IV. Epistolae 17-32","citation":"Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae 17-32","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/17.md","author":{"name":"Pope Miltiades","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades"},"work":{"title":"Appendix IV. Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0201d.stoa005"},"verse":false,"words":285,"text":"Igitur si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita ves tra, tunc et vos appurebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam quæ est simulacrorum servitua, propter quæ venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis cum illis. Nunc autem deponite et vos omnem ( Vulg. omnia ) iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur iti agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum, ut ubi non est Judæus et gentilis, circumeisio et præputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Christus donavit vobis, ita et vos. Super autem omnia hæc charitatem hubentes, quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi vigeat in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore. et grati estote. Verbum Dei habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facile, gratias agentes Deo et patri per ipsum (Colos., III ). Vos, charissimi, nolite deficere benefacientes. Quod si aliquis fuerit, qui non obedierit verbis apostolicis, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur.","prev":{"citation":"Appendix IV. Epistolae 1-4-16","label":"1 to 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-4"},"next":{"citation":"Appendix IV. Epistolae 33-37","label":"33 to 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/33"},"credit":{"text":"Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0201d/stoa005/stoa0201d.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}