{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-6-14","citation":"Pope Simplicius, Epistolae 1-6-14","ref":"1-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-simplicius/epistolae/1-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/1-6.md","author":{"name":"Pope Simplicius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Inter opera divinae providentiae, quæ pia semper et justa sunt, nostris quoque temporibus eloqui potentias Domini vix quaelibet humana lingua sufficiet. Quis etenim valeat vel cogitatione complecti, vel voce depromere, quod in ipso utriusque rei laboranlis articulo et volis publicis religionis sanctæ reddidit vos quieti, nisi quod tanti consideratione miraculi clamandum est cum propheta: Hæc est mutatio dexterae excelsi (Psal. LXXVI), quas exaltantes semetipsos potenter humiliat, et humiliantes se clementer exaltat? In quibus etiam si dispensationis supernae sagacius mensura libretur, profecto evidenter apparet, ideo perfidorum irrepsisse perniciem, ut fides clementiæ tuae etiam inter adversa probaretur; quantoque magis rebus urgeri crederetur infestis, tant clarius vestra magnanimitas immineret: atque ob hoc mansuetudinis vestræ de Constantinopolitana urbe provenisse discessum, ut universorum des!deriis expetiti, gloria majore rediretis; ut ex contrariorum pcriculis, quod in vobis esset cunctis utile nosceretur. Davidicae nimirum illius virtutis exemplo, qua singulari patientia cedens paululum furoribus parricidæ, continuo victoriam populorum precibus imploratus praestantiore fastigio est reversus in regnum. Lætare igitur, venerabilis imperator, eos fuisse tuos hostes qui exstiterunt Divinitatis inimici; atque gaude cum Ecclesia laborasse, et cum fidei catholicæ libertate imperium restitutum, atque ut in omnibus doceas causam libi cum Deo esse communem, cujus ope viriliter fretus insiste; ut per quem publicos incubatores subegit, Ecclesiae quoque depellat tyrannos. Sicut enim pietas vestra merito recteque confidit, illo nos tempore nihil aliud Deum nostrum suppliciter implorasse, quam ut nobis Romani imperii præsules quales HUnC loquimur, redd rentur; ita exspectari cernis, ut hujusmodi vos esse ipsorum actuum qualitate monstretis. Respicite, quæso, augustæ memoriæ Marciani atque Leonis omni mundo conspicuam catholica devotione constantiam; et salubri consideratione perpendite, cum iu eodem loco stare nequiverint qui ab eorum rectitudine deviarunt, successorem regiae potestatis legitimum, ac divinitus attributum eum fore sine dubio, qui illorum fidei perstiterit imitator.","prev":{"citation":"Epistolae 1-5","label":"Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-simplicius/epistolae/1-5"},"next":{"citation":"Epistolae 15-2-27","label":"15 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-simplicius/epistolae/15-2"},"credit":{"text":"Pope Simplicius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp920/tmp920/tmp920.tmp920.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}