{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Dubiae 1.1.1.21-35","citation":"Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae 1.1.1.21-35","ref":"1.1.1.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.1.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.1.21.md","author":{"name":"Pope Sixtus III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii"},"work":{"title":"Epistolae Dubiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0263b.stoa001"},"verse":false,"words":287,"text":"In isto igitur quod dicitur, Erat, si tempus quærere volueris, non invenies: quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius: et quod Pater est, id est etiam Filius, Salomone dicente: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Ego fecit ut in cælo oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. In omnem terram steti, et in populo primatum habui (Ecclesiast., XXIV). Item ibi: Cum præpararet cœlum, aderam illi, et cum sedem suam secerneret. Quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub cœlo, cum fortia faciebat fundamenta terræ, ego eram, cum illo componens, et ego eram, cui adaugebat, cum laetareMur orbe perfecto (Proverb., VIII). Et in psalmo centesimo primo: Tu, Domine, in principio terram funda,,;, et opera manuum tuarum sunt cadi. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non enim erat ætas, aut aliquod tempus, antequam de Patre Filius nasceretur; quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit (1). His paucis sententiis, breviter consultis tuis respondi, frater charissime. De cætero tuam moneo dilectionem, ut cunctos, quos errare cognoveris, ad catholicam fidem, et ad unitatem recte credentium convertere studeas, et tu numquam ab apostolico tramite recedas. Si autem te non audierint, et errantes (quod absit) permanserint, nobis eos manifestare, quam citius poteris: non tardes, ut apostolica auctoritate aut cito ad Ecclesiam convertantur, aut ab Ecclesia separentur. Audivimus etiam quod quidam erronei, et consentientes eis, te et reliquos infestent coepiscopos et episcopos aliquos comprovinciales ad vestram infamationem atque damnationem secum trahant.","prev":{"citation":"Epistolae Dubiae 1.1.1.1-20","label":"1.1.1.1 to 1.1.1.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.1.1"},"next":{"citation":"Epistolae Dubiae 1.1.2","label":"Letter 1, Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.2"},"credit":{"text":"Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa001/stoa0263b.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}