{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Dubiae 1.1.2","citation":"Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae 1.1.2","ref":"1.1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.2.md","author":{"name":"Pope Sixtus III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii"},"work":{"title":"Epistolae Dubiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0263b.stoa001"},"verse":false,"words":448,"text":"Quapropter in hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat, et modo ad vestrum et caeterorum fratrum auxilium est denuo roboratum, ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea (sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur et liberentur, Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam quando culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit. Unde placuit, ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, licenter appellet et adeat apostolicæ sedis (Cone. Sard., can. 4, 5, 7 ) pontificem. Qui aut per se, aut per vicarios suos, ejusdem retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri, inconsulto romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quæcumque ligaveris super terram, erunt lignla et in cœlo: et quæcumque solveris super terram, erunt soluta et in creto (Matth., xvi et xvm). Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos (Hadr., coll., c. 6), aut penes universalis apostolicæ ecclesiae papam judicetur. Ait enim Jacobus apostolus: Judicium sine misericordia illi fiet, qui non fecit misericordiam. Superextollit autem misericordiam judicio Jacob. In omnibus ergo (S. Greg., epist. 4o, lib. VIII ), fili charissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Proverb. IV). Hæc breviter pro commemoratione rescripsi: sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malignis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignelur; quia in hac vitro meæ peregrinatione mala me simul et multa circumdant, ita ut cum Psalmista juredicam: In me transierunt iræ luce, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psalm. LXXXVII). Cælestis gratia et nos in urbibus, et vos ubique protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur: quia si in paradiso hominem stravit (Genes., III), quis locus extra paradisum esse potest, in quo mentes hominum penetrare non valeat? Antiqui enim hostis, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap., II) sunt semper oculi vigiles ad animas hominum illaqueandum, multosque sua pravitate secum in perditionem trahere cupit, qui suapte malitia a gloria lapsus est in miseriam. In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. xxx et LXX). Data kal. septembris (1) Valeriano et Decio, viris clarissimis consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae Dubiae 1.1.1.21-35","label":"1.1.1.21 to 1.1.1.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/1.1.1.21"},"next":{"citation":"Epistolae Dubiae 2.2","label":"Letter 2, Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.2"},"credit":{"text":"Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa001/stoa0263b.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}