{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Dubiae 2.5","citation":"Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae 2.5","ref":"2.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.5.md","author":{"name":"Pope Sixtus III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii"},"work":{"title":"Epistolae Dubiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0263b.stoa001"},"verse":false,"words":415,"text":"IV. - Fratres vero, quos timore terreno injuste damnaslis, scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus, ex sancti Petri et apostolica auctoritate omnia, quæ eis ablata sunt, integerrime reddi præcipimus, si non vultis vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur (Prosperi sent. 25, et S. August. in Ps. CIVIII); ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam: quia, ut ait Dominus: Væ illi per quem scandatum venit (Matth., XVIII). Et quamquam juxta Salvatoris sententiam, necesse sit venire scandala: væ tamen per quem veniunt. De occultis enim cordis (Prosperi sent. 21, et S. August. in eumdem Psalmum) alieni temere judicare, peccatum est: et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum, quæ homini sunt incognita, solus Deus judex sit justus, qui inspector est verus. Unde scriptum est: Incerta non judicemus, quousque adveniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium (I Cor., 4) (In decret. Ivonis, libri IV). Et quamvis vera sint (S. Isid. Synon. II, c. 16), non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis comprobentur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit ( Hadr. coll. cap. 51 et 67; et Const. Magnus ad Patres Nicænos). Hæc omnia summopere sunt præcavenda, ne praesumptores esse videamur. Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: Non suspicies vocem mendacii (Exod. 23). Et Apostolus ( I Timoth. 5) inquit, adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus ( Vide epistolam II, Julii papce, eadem νοθίας labe fœdatam). Si hæc de presbyteris vel coeteris fidelibus sunt præcavenda, quanto magis de episcopis? Quibus cognitis, magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat superbiam: et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Decuerat namque, juxta praefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare, quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum, ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra præstolaretur censura, ut nihil prius aut aliquid aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognoveritis, et a regulis præstitutis nulla, aut negligenUa, aut præsumptione recederetis. Cesset hujusmodi, nec illi qui nos in sua nolunt rccipere querela velaccusatione, nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam con. venit nobis paternarum sanctionum diligenter esse custcdes. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori.","prev":{"citation":"Epistolae Dubiae 2.4","label":"Letter 2, Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias con- stitultis, Sixtus episc…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.4"},"next":{"citation":"Epistolae Dubiae 2.6","label":"Letter 2, Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias con- stitultis, Sixtus episc…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-dubiae/2.6"},"credit":{"text":"Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa001/stoa0263b.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}