{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 10.10.3","citation":"Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 10.10.3","ref":"10.10.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/10.10.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/10.10.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/10.10.3.md","author":{"name":"Pope Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Dicis quod mecum conspirante senatu excommunicaverim te. Ita quidem ego, sed rationabiliier factum a decessoribus meis, sine dubio subsequor. Dicis quod male te Romanus tractet scnatus. Si nos te male tractamus, suadentes ut discedas ab hæreticis, tu nos bene tractas, quos vis sociare praecinitanter liaereticis? Quid ad me, inquies, quod egit Acacius? Recede ergo, et nihil ad te. Nam si non recedis ab eo, pertinet et ad te. Relinquamus uterque mortuum. Et nos hoc petimus, ut nihil ad te pertineat quod egit Acacius. Tu nos facis objicere tibi, qui vis ad te pertinere quod egit Acacius. Nos vitamus quod egit Acacius; vita et tu: et ad utrosque non pertinet quod egit Acacius, ut possis sine iis quæ egit Acacius cum ea quæ ad nos pertinet causa conjungi, ut possis sine Acacio nostrae communioni sociari. Nos non te excommunicavimus, imperator, sed Acacium: tu recede ab Acacio, et ab illius excommunicatione recedis. Tu te noli miscere excommunicationi ejus, et non es excommunicatus a nobis. Si te misces, non a nobis, sed a teipso excommunicalus es. Ita fit ut in utroque, sive discedas, non sis excommunicatus a nobis, sive non discedas, non sis excominunicatus a nobis. Catholici principes quidem semper apostolicos præsules institutus suis litteris praevenerunt, et illam confessionem fidemque praecipuam, tanquam boni filii, quæsierunt debitæ pietatis affectu, cui noscis ipsius Domini Salvatoris ore curam totius Ecc!esiæ delegatam. Quod quia per occasiones fortasse publicas tua creditur præteriisse tranquillitas. ne magis honorem meum quam sollicitudinem dominici gregis appetere judicaret, appellare non destiti meis te sponte colloquiis.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 10.10.2","label":"Epistolæ Et Decreta, Letter 10, Letter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/10.10.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/10.10.2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 10.10.4.1-10","label":"10.10.4.1 to 10.10.4.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/10.10.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/10.10.4.1"},"credit":{"text":"Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}