{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 4.4","citation":"Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 4.4","ref":"4.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/4.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/4.4.md","author":{"name":"Pope Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Dilectissimo fratri Avito Symmachus °. Non debuit caritatem tuam offendere quod ad fratrem et coepiscopum nostrum Æonium nuper rescripsimus. Non enim juri tuo, dilectissime frater, præjudicatum fuit, cum nos, inauditaparte et absque competenti instructione non posse judicare respondimus. Unde fraternitati tuM satvum est allegare, quod putaverit allegandum et proponere quod viderit proponendum. Nam licet confusionem provinciae a prædecessore nostro sanctæ memoriae Anastasio episcopo praeter Ecclesiæ consuetudinem et antiqua praedecessorum nostrorum statuta factam esse dixerimus et non esse tolerandam; attamen si ea quæ fecit, rationabiliter fecisse fraternitas tua docuerit, gaudebimus nihil esse ab eo contra canones attentatum, quia quod fit praeter regulam, modo sit ex justa causa, non infringit regulam, quam sola pervicacia et antiquitatis contemptus lædit. Nam quamvis a patribus statuta diligenti observatione et observanti diligentia sint custodienda, nihilominus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaxatur, quod et ipsa lex cavisset si praevidisset. Et saepe crudele esset insistere legi cum observantia ejus esse præjudiciabilis Ecclesiæ videtur; quoniam leges ea intentione latæsunt, ut proficiant, non ut noceant. Quamobrem perg8t dilectio tua, rationes quae prædecessorem nostrum ad tractandam prædictam confusionem impulerunt ad nos dirigere, ut et sciamus quid fuerit statucndum, et in Domino laetemur beatæ memoriae Anastasium nihil fecisse retractandum. Deus te incolumem servet, frater dilectissime. Data III idus Octobres, Avieno et Pompeio consulibus (Anno Christi 501).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 3.3","label":"Epistolæ Et Decreta, Letter 3, Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/3.3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.5.1-20","label":"5.5.1 to 5.5.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/5.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/5.5.1"},"credit":{"text":"Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}