{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.5.1-20","citation":"Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 5.5.1-20","ref":"5.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/5.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/5.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/5.5.1.md","author":{"name":"Pope Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Dilectissimo atque carissimo fratri Maximino Palavinæ Ecclesiae episcopo, Symmachus episcopus in Domino salutem. Prodit religiosæ votum conscientiæ, mens laudibus devota pontificum: assertio ingenii est, Deo obsequentibus mancipare quod loquimur, in quorum præ. coniis forte angustus sermo vulget imperitiam, manifestat tamen, si abstineatur, infantiam. Quis mendicam narrationem aestimet, quam vota locuplelant? Saepe in facundiae dotibus pauper invenitur vena praedicantis, et e diverso thesaurus cordis irradiat in egestate verborum. Qui vice Dei judicat, non desiderat picta alloquia (al., colloquia), sed quae infucatus commendat nitor ingenii: quia in his etiam sine amore blanditur eloquentia, in illis splendorem suum veritas nuda commendat. Sine phaleris est omne quod dictat affectio: ad unguem fabricantur illa, quae volumus non tam speciem recti habere quam similitudinem. Ad te, venerabilis mihi antistes maxime, sermo est, cui cum meritorum testimonio virtus coepit a vocabulo, in quo actus eloquitur qui nomen appellat. Provida parentum diligentia tuorum prius te eligi (al., eligere) voluit, quam probari. Te olim saecularibus inhærentemtitulis, castrensis sudor excoluit, et ad Ecclesiæ gubernacula pars adversa solidavit, sicut Dominus loquitur in Evangelio: Qui in minimo fidelis,et in magno fidelis est (Luc. XVI). Te sacrum judex et consilii comitem meruit, et laboris. Bene, venerandis initiandus altaribus, et in laica conversatione quod sacrum esset, elegisti. Tu pudicitiae in illa ætate custos inventus es in qua et lex obsequitur desideriis. Satis enim est, pueritiæ ambitum, quam licentia fulcit, horreri (al., horrere). Christus milites suos, quos in personam ducis attollat inter acies quærit hostiles. Adscitns Ecclesiæ, pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis. Non fuit advena benignitas quae naturne innixa radicibus, de cano flore germen ostendit. Temporale enim est omne quod fingitur: perpetuum quod cum ætate maturescit. Non tihi sacerdotium rem doni credimos evenisse, sed praemii.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.4","label":"Epistolæ Et Decreta, Letter 4, Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/4.4"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.5.21-38","label":"5.5.21 to 5.5.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/5.5.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/5.5.21"},"credit":{"text":"Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}