{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Perihegesis 1-44","citation":"Priscianus, Perihegesis 1-44","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/1.md","author":{"name":"Priscianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus"},"work":{"title":"Perihegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Naturae genitor, quae mundum continet omnem,\nAnnue, rex caeli, positum telluris et undae,\nIn quas imperium mortalibus ipse dedisti,\nMaterie tanta me promere carmine digno.\nIncipiens terrae tractus pontique meatus\nEt fluuios canere atque urbes populosque per orbem\nDiscretos, late refluum memorare parabo\nOceanum, tellus quo cingitur aequore tota,\nInsula ceu sese diffundens litore uasto.\nNon tamen assiduo teres undique margine circum\nClauditur haec, bifido sed brachia litore pandens\nArtatur rapidos cursus ad solis utrimque,\nAssimilis fundae. sed quamuis corpore toto\nVna sit haec, homines tris dicunt esse diremptas:\nEt primam Libyen, post Europen Asiamque.\nSed Libyam Europae discernit finibus amplis\nLinea, quam obliquant Gades atque ostia Nili:\nQua boreae excurrit Memphitis terra sub axes\nAtque locum uouit Spartano fama Canopo.\nSed terras aquilo qua frigore damnat iniquo,\nEuropen Asiae Tanais disiungit ab oris,\nSauromatas linquens Scythiam qui gurgite uasto\nPerstringit praecepsque ruit Maeotida poscens.\nAt medius finis iamiam declinis ad austrum est,\nQuas Hellesponti fauces dixere priores;\nSed magis australis sunt terminus ostia Nili.\nPer mare sic fluuiosque duos discernitur orbis.\nAst alii terris malunt discernere terras.\nFinibus est Asiae latus artum lingua supernis,\nCaspia quam mediam faciunt atque aequora Ponti\nEuxini: locus hic discrimen dicitur esse\nEuropes Asiae disiungens ruribus arua.\nAst alius finis longissimus exit in austros,\nQui secat Aegypti terras aequorque Sabaeum:\nSeparat hic Libyen Asiae confinia rumpens.\nTalia mortales perhibent discrimina terrae.\nCircuit oceani gurges tamen undique uastus,\nQui, quamuis unus sit, plurima nomina sumit.\nFinibus Hesperiis Atlanticus ille uocatur;\nAt boreae qua gens feruens Arimaspa sub armis\nDicitur ille piger nec non Saturnius, idem\nMortuus ast aliis, minimo quod lumine solis\nPerfruitur: tarde radios nam suscipit ortus,\nNubibus et crassis premitur nimbisque grauatur.","prev":null,"next":{"citation":"Perihegesis 45-91","label":"Lines 45-91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/45"},"credit":{"text":"Priscianus, Perihegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PRISC%7Cperi%7C001","quality":"proofread"}}