{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Perihegesis 274-323","citation":"Priscianus, Perihegesis 274-323","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/274.md","author":{"name":"Priscianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus"},"work":{"title":"Perihegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis","urn":null},"verse":true,"words":308,"text":"Qua sunt Germani bellaces atque Britanni.\nSaltibus Hercyniis Germania subiacet atrox:\nHaec tergo similis taurino dicitur esse\nEt pascit uolucres, mirum, fulgentibus alis,\nQuis ducibus noctu cernuntur flexa uiarum.\nPyrenes sequitur mons. post hunc Celtica tellus,\nEridani fontes contingens rauca fluenta.\nHic Phaethonta suum carae luxere sorores;\nHic electra legunt alnis stillantia Celtae,\nSucina quae memorant, mellis uiniue colore,\nQuae paleas rapiunt tractu frondesque caducas.\nPost hos Tyrrheni, quos iuxta solis ab ortu\nIncipiunt Alpes; quibus exit gurgite uasto\nOceani rumpens glacialis litora Rhenus.\nHunc prope consurgit fons Histri flumine longo;\nQui poscens ortus Euxini peruenit undas\nIrriguam Peucen amplexus gurgite quino.\nCuius ad arctoas est partes barbara tellus\nInnumeras gentes gremio complexa reducto,\nCui finem faciunt Maeotidis ostia uastae.\nHinc sunt Germanique truces et Sarmata bellax\nAtque Getae nec non Basternae semina gentis\nDacorumque manus et martia pectora Alani\nAtque dromon Tauri retinentes fortis Achilli\nAngustum et longum Maeotidis ostia iuxta.\nHos equites supra celeres funduntur Agaui,\nAtque Melanchlaenum populus metuendus in arcu.\nPost Hippemolgi sunt Hippopodesque potentes\nAtque Gelonus cum Neuris, pictique Agathyrsi,\nHic ubi descendit porrecta Borysthenis unda\nEuxinumque subit Criu prope tracta metopon.\nE regione iacet locus hic Symplegados artae.\nHic sunt Ardisci quoque Panticapique fluenta:\nDiuidui currunt Riphaeis montibus ambo.\nHi miscent qua se ponti glacialibus undis,\nNascitur electrum praefulgens luce nitenti,\nMense solet primo qualis splendescere luna.\nHos adamanta legunt iuxta fortes Agathyrsi.\nTot dirimit gentes aquilonis partibus Hister.\nHuius ad australes terras Gerraeque feroces\nNoriciique colunt bellaces Pannoniique\nEt Mysi Thracum boreis(==BO-RE-IS) in finibus orti;\nIn quorum terris, quas Ponti praefluit unda,\nIgnipotens oleo commixto gignitur herba,\nMedica cui nomen; cuius compescere flammas\nSi quis aqua cupiat, plus ignem pascit in illa:\nPulueris hunc iactus potis est extinguere solus\nThraces arant post hos latissima rura tenentes,\nQuae torrens stringit finitque Propontidis unda\nAtque Hellesponti fauces, Aegaeus et altus.","prev":{"citation":"Perihegesis 227-273","label":"Lines 227-273","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/227"},"next":{"citation":"Perihegesis 324-367","label":"Lines 324-367","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/324"},"credit":{"text":"Priscianus, Perihegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PRISC%7Cperi%7C001","quality":"proofread"}}