{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Perihegesis 324-367","citation":"Priscianus, Perihegesis 324-367","ref":"324","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/324","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/324.md","author":{"name":"Priscianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus"},"work":{"title":"Perihegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Nascitur hic scopulis Pallenae gemma refulgens,\nAsterium perhibent: stellis certare putatur\nEt flammae similis splendenti lumine lychnis.\nHi ripas Histri porrectas undique cingunt.\nEuropae reliquas nunc partes aspice ternas,\nPhoebeos uergens quibus eminet illa sub ortus.\nPrima est, Hispanum quae frangit litore pontum;\nAltera, Tyrrhenum quae pulsat molibus aequor;\nTertia, quae Graios circumflua gurgite pascit.\nSed tamen oceanum contingit Hiberica tellus\nOcciduum, Calpen qua summam sustinet unam\nHerculis e statuis; quam supra diues et alta\nTartessus Cempsique, sedent qui collibus imis\nPyrenes, caelum quae tangit uertice summo.\nAst ambas inter tellus iacet Ausonidarum,\nLimite quam recto mediam secat Appenninus,\nQui mons, incipiens boreis ex Alpibus altus,\nIn freta Sicaniae porrectas terminat oras.\nHunc urbes circum populi gentesque frequentant,\nQuos breuiter retegam nostro tibi carmine cunctos.\nTyrrheni primum fortes, iuxtaque Pelasgi,\nCyllenes quondam propria qui sede relicta\nTyrrhenis socias petierunt nauibus arces.\nHos prope sunt omni superantes laude Latini;\nQuorum per terras decurrit in aequora Thybris\nRegius, irriguo dirimit qui gurgite Romam,\nRomam, quae genetrix regum dominatur in orbem.\nPost hos pingue solum sequitur, Campania diues,\nHic ubi Parthenopes domus est castissima, frugum\nFertilis: hanc pontus propriis exceperat undis.\nAd noton est, longe supra Sirenida rupem,\nPicentis Silari gurges, spectabile flumen.\nHunc habitant prope Lucani Brettique coloni,\nAd Leucen petram longissima rura tenentes.\nHinc est ad boream Zephyri quae summa uocatur;\nSub qua sunt Locri celeres, qui tempore prisco\nIstuc reginam propriam uenere secuti,\nAusoniamque tenent, qua currit flumen Halecis.\nMoenia cernuntur Metaponti deinde Crotonque,\nQuam pulcher gratam praeterfluit Aesarus urbem.\nVlterius pergens hinc templa Lacinia cernes.\nPost haec est Sybaris, periit quae numinis ira\nPraeponens hominum tumulos caelestibus aris,\nPoscere qui Pisis ausi certamina soli.","prev":{"citation":"Perihegesis 274-323","label":"Lines 274-323","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/274"},"next":{"citation":"Perihegesis 368-414","label":"Lines 368-414","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/368"},"credit":{"text":"Priscianus, Perihegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PRISC%7Cperi%7C001","quality":"proofread"}}