{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Perihegesis 548-594","citation":"Priscianus, Perihegesis 548-594","ref":"548","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/548","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/548","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/548.md","author":{"name":"Priscianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus"},"work":{"title":"Perihegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"Ast Asiae partem quae tangunt aequore primam,\nDelon circumdant; has dicunt Cycladas esse.\nContinuo Sporadas ceu stellas aspicis almas,\nIoniasque simul; quas inter Caunus et altae\nSunt Samus atque Chius, celebratae nomine claro.\nAeolicae post et Lesbus Tenedusque sequuntur.\nEt sinus inde Melas Helles prorumpit in aequor.\nPanditur hinc pelagus tumidaque Propontide feruet\nAd boream; saxisque uiget Proconesus in illa.\nEst etiam laeuis Euxini partibus una,\nQuam Leucen perhibent, aduersa Borysthenis amni,\nPascit aues quoniam multas candore niuali.\nHic animas perhibent heroum laude potentes\nDegere securas, uirtutis munere pulchro.\nCimmerium recta sed si quis Bosphoron ibit,\nCernitur huic dextra uastae Maeotidis unda\nInsula mole graui stans, Alopecea lata.\nPost quam Phaenagoren Hermonassamque nepotes\nEgregiae quondam coluerunt gentis Ionum.\nInsulae hae celebres pelagi sunt nomine claro.\nAst alias refluum circumdat Tethyos aequor,\nQuarum demonstrem positum regionis et auras.\nAethiopes habitant Erythraeam pectore iusti,\nAtlantem iuxta longaeui; finibus olim\nVenit Hyperboreis quae gens post fata perempti\nGeryonae, domuit quem uirtus Herculis ingens.\nSed summam contra Sacram cognomine, dicunt\nQuam caput Europae, sunt stagni pondere plenae\nHesperides, populus tenuit quas fortis Hiberi.\nAst aliae oceani iuxta boreotidas actas\nSunt geminae, Rhenique Britannides ostia cernunt;\nHic etenim lasso perrumpit Tethya cursu.\nHas tamen haud ualeat spatio superare per orbem\nInsula. perfulget nigro splendore gagates\nHic lapis, ardescens haustu perfusus aquarum,\nAst oleo perdens flammas; mirabile uisu,\nAttritus rapit hic teneras, ceu sucina, frondes.\nNec spatio distant Nesidum litora longe;\nIn quibus uxores Amnitum Bacchica sacra\nConcelebrant, hederae foliis tectaeque corymbis.\nOceani tranans hic nauibus aequor apertum\nAd Thulen uenies, quae nocte dieque relucet\nTitanis radiis, cum curru scandit ad axes\nSigniferi, boreas succendens lampade partes.\nAt nauem pelago flectenti aquilonis ab oris\nAd solem calido referentem lumen ab ortu\nAurea spectetur tibi pinguibus insula glebis.","prev":{"citation":"Perihegesis 504-547","label":"Lines 504-547","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/504","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/504"},"next":{"citation":"Perihegesis 595-637","label":"Lines 595-637","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/595"},"credit":{"text":"Priscianus, Perihegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PRISC%7Cperi%7C001","quality":"proofread"}}