{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Perihegesis 638-682","citation":"Priscianus, Perihegesis 638-682","ref":"638","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/638","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/638.md","author":{"name":"Priscianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus"},"work":{"title":"Perihegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Quis memorare queat fluuiorum nomina cuncta?\nNon tamen est unum montis cognomen ubique,\nSed uarii flexus uariantur nomine multo;\nSingula sed propriis sunt nomina nota colonis.\nNunc igitur gentes illum populosque tenentes\nQui celebres, memorem; sed felix numen adesto.\nMaeotae primi tangunt Maeotidis undas,\nSauromataeque truces, gens aspera Martis in armis;\nSanguis Amazonidum fortis quos protulit olim,\nSauromatis mixtae quae Thermodonte relicto\nIngentes genuere uiros belloque potentes;\nInnumeras habitant qui siluas, gurgite uasto\nInter quas Tanais Maeotidis intima pulsat,\nEuropen fluuio dirimens Asiamque reflexo:\nEuropen zephyris, Asiam sub partibus ortus.\nCaucasiis exit cuius fons montibus altis,\nMurmure cum uasto Scythiae per plana refusus.\nHunc tamen immenso torrentem flumine uertit\nIn glaciem boreas horrendo flamine saeuus.\nHeu miseros homines, habitant qui finibus illis\nAere damnati tristi nimioque rigore,\nQuo pereunt pecudes pariter populique uirorum,\nNi propere linquant sua rura furentibus euris.\nHi Tanain habitant fluuium prope Sauromatarum.\nCui sunt uicini Sindi quoque Cimmeriique.\nPost hos Cercetii; iuxta quos Euxinus(==E.UXI-NUS) altis\nFluctuat aequoribus; nec non Oretaeque feroces;\nEt qui Troianae post proelia gentis Achaei\nAscalaphi regis uictricia signa sequentes\nDispulsi uentis istas uenere sub oras.\nPost hos Eniochi, genuit quos Graecia tellus,\nEt Zygii iuxta uiuunt regione sub una.\nIntima sed Ponti, post fines Tyndaridarum,\nAegypto missi Colchi tenuere coloni\nCaucasii montis prope collem et Caspia ponti\nLitora; qua celeres descendunt Phasidis undae\nCircaeosque secant campos atque aequora Ponti,\nNascitur Armenii fluuius qui uertice montis.\nAd cuius partes boreas et solis ad ortus,\nEuxinum dirimens et Caspia litora late,\nDiffusus spatium per longum panditur isthmos.\nQuem iuxta terras habitant orientis Hiberes,\nPyrene quondam celso qui monte relicto,\nHuc aduenerunt Hyrcanis bella ferentes.\nHic Camaritarum gens est carissima Baccho.","prev":{"citation":"Perihegesis 595-637","label":"Lines 595-637","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/595"},"next":{"citation":"Perihegesis 683-726","label":"Lines 683-726","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/683","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/683"},"credit":{"text":"Priscianus, Perihegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PRISC%7Cperi%7C001","quality":"proofread"}}