{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Perihegesis 683-726","citation":"Priscianus, Perihegesis 683-726","ref":"683","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/683","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/683","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/683.md","author":{"name":"Priscianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus"},"work":{"title":"Perihegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Fluctibus hanc propter persaeuit Caspius aestus,\nVndique quem tereti concludit margine tellus.\nSed mare non ualeat tribus illud mensibus ulla\nScilicet immenso nauis transire profundo.\nHoc tamen exacuit pars una sub axibus aequor,\nQua tractum refugae miscetur Tethyos undae.\nMulta quidem generat uiuis miracula rerum,\nSed tamen egregio crystalli pondere gemmam\nAtque, malos lemures quod pellit munus, iaspim,\nNocturni manes fugitant quam membra tuentem.\nHoc igitur pelagus quae gentes undique cingunt,\nIncipiens numerem primis aquilonis ab oris,\nQuae uergunt zephyro, quas Caspia litora claudunt.\nPrimi sunt Scythiae populi Saturnia iuxta\nAequora uiuentes Hyrcanique ostia ponti.\nQuos supra grypes ditissima rura smaragdo,\nQualem non alius terrarum possidet orbis,\nAtque aurum sibimet defendunt pondere puro.\nOmnia sed duri superans audacia lucri\nAduersus uolucres, heu, commouet arma uirorum:\nProelia nam faciunt Arimaspi grypibus hostes.\nHic et crystalli perlucet maxima moles.\nHinc Thynus sequitur. post fortis Caspia proles.\nHinc sunt Albani bellaces marte feroci,\nVnde canes nati superant genus omne ferarum:\nMagnus Alexander missum sibi uiderat inde\nVictorem barrique canem rabidique leonis.\nPost hos Cadusi durissima rura colentes,\nEt prope sunt Mardi sequiturque Hyrcania plebes.\nHinc Apyri, post quos Mardus deuoluitur amnis:\nDercibius bibit hunc praeter Bactrusque fluentem,\nPer quos Hyrcanum currens descendit in aequor.\nSed Bactri mediis habitant telluris in aruis,\nParpessum late prope montem rura tenentes;\nDercibii uero sub Caspia litora uergunt.\nPost hos Massagetae trans flumen Araxis, ad ortum,\nHospitibus saeui cunctis belloque feroces:\nNon Bacchi donum, Cereris nec munera norunt,\nSed lac commixtum potant cum sanguine equino.\nHos iuxta uergit boream Chorasmia proles.\nSugdias hanc sequitur; rapidus quam diuidit Oxus,\nEmodum montem qui linquens Caspida rumpit.\nInde Sacae nimium certis gens mira sagittis,\nFlumen Iaxartem iuxta quibus arua coluntur.","prev":{"citation":"Perihegesis 638-682","label":"Lines 638-682","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/638"},"next":{"citation":"Perihegesis 727-772","label":"Lines 727-772","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/727","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/727"},"credit":{"text":"Priscianus, Perihegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PRISC%7Cperi%7C001","quality":"proofread"}}