{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Perihegesis 909-953","citation":"Priscianus, Perihegesis 909-953","ref":"909","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/909","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/909","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/909.md","author":{"name":"Priscianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus"},"work":{"title":"Perihegesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"Huius ad auroram ripis deuoluitur altis\nTigris, aqua superant quem flumina nulla rapaci;\nSed tantum distat, quantum uix septimus ortus\nConficiat pedibus spatii properantibus ire;\nAtque lacu medius Thosiges intrat et exit;\nNec uiolatur aqua quamuis penetrabilis illa,\nOcior atque uadis emergens cedit amaris.\nHoc tamen omne solum, fluuius quod cingit uterque,\nIndigenae populi pro re dixere Medamnam,\nQuod medias amnes has terras flumine cingunt,\nAgricolis pariter pastoribus atque feracem.\nVbere nam laeto florent ibi semina cuncta\nHerbarumque toris et gramine laeta uirescunt,\nEt uariis rami complentur fructibus alti.\nGens quoque praefulget claris in laudibus illa;\nNam peperit multos celsa uirtute potentes\nAtque deo similes, licet ut mortalibus esse.\nArmenii iuxta quam sunt aquilonis ad axes;\nComminus et fortes quos sentit Mars Matieni;\nQuos prope concludunt Euphraten collibus altis\nMontes, diuitiis pariter belloque potentes.\nAd partes austri Babylon, quam moenibus olim\nMirandis posuit firmisque Semiramis urbem.\nCuius in arce domum splendentem fecerat auro,\nQuam simul argentum uarie decorauit eburque.\nHoc quoque pingue solum palmarum diuite silua,\nQuod fert berylli munus pretiosius auro,\nBerylli lapidem liquidum glaucique coloris,\nPer loca quae tendunt Asianae ad moenia petrae.\nAt supra Babylona uides ad flamina uasta\nCissos Massabatasque Chalonitasque feroces.\nArmenios montes si linquens ibis ad ortus\nMedica noscetur tibi tellus; cuius ad axes\nGeli sunt Mardique, uiri simul Atropateni.\nAd noton inclinant Medorum rura tenentes\nMedea huic fugiens dederat cognomina terrae\nHinc Medi uarios usus nouere ueneni.\nQuorum per multas spatium diffunditur oras.\nHaec generat narcissiten oriente sub ipso\nQui lapis est fuscus; complent hanc undique siluae,\nInter quas homines pecuaria ditia pascunt,\nCaspiadas tangunt portas qui solis ab ortu.\nRupibus haec celsis Asiae sunt claustra potentis\nQua uia sub boream duplex se scindit et austrum:\nHaec regit ad Persas, Hyrcanos ducit at illa.","prev":{"citation":"Perihegesis 860-908","label":"Lines 860-908","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/860","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/860"},"next":{"citation":"Perihegesis 954-997","label":"Lines 954-997","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/priscianus/perihegesis/954","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/priscianus/perihegesis/954"},"credit":{"text":"Priscianus, Perihegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PRISC%7Cperi%7C001","quality":"proofread"}}