{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 80-99","citation":"Prudentius, Carmina 80-99","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/80.md","author":{"name":"Prudentius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Abjurare Deo titulum, nomenque paternum, Credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, Non regem populi Parthorum, aut Romulida- [rum; Sed regem summæ, et mediæ rationis, et imæ, Atque ideo rerum dominum, et super omnia [regem. Carnis habet medium, summum Patris, et Stygis [imum. Defluit his gradibus, rursusque revolvitur in se. Est Deus, est et homo, et lit mortuus, et Deus [idem est. Omnia percurrit naturae munia pronae, Ut sursum Patris in gremium replicata [reportet, Mortua quæ fuerant: ipsos quoque subvehat [artus. Haec fore cum veterum cecinissent organa va- [tum, Nos oculis, manibus, congressu, noce, loquela Experti, heroum tandem intelleximus orsa Priscorum, et viso patefacta oracula Christo. Hæc est nostra salus, hinc vivimus, hinc ani- [mamur, Hoc sequimur: nunquam detracto nomine nati Appellare patrem: patris et sine nomine nun- [quam Natum nosse Deum; nunquam, nisi sanctus, et [ unUS Spiritus intersit, natumque, Patremque vocare. Sic tamen hæc constare tria, ut ne separe ductu Tres faciam: tribus his subsistat sed Deus unus. Nec pater ipse autem qui filius: ut, quia natum Scimus ab innato, vere pater, et sata vere Sit soboles; nec sit genitor sibi filius ipse. Perquam ridiculum est, et futile, natus [ut ex se, Sive pater patus fuerit, sive ipse repente, Nascendi nova materies, ac se Deus ultro Ediderit, natumque sibi se fecerit ipsum. Nil falsum, aut mendax divina vocabula fingunt. Qui pater est, gignendo pater: tum filius ex hoc Filius, auctore ut genitus quod sit Patre summo: Summus et ipse tamen: nec enim minor, aut [Patre dispar. Unde in utroque operis forma indiscreta, nisi [ omnem Vim majestatis patriae generosus haberet ';!.i6. Innato, Patre. — Sala, nata, I. Filius, idque Deus genitor, quod filius esset? Pergunt ulterius scrutantes, quid sit id [ipsum Gignere, si fas est humanos tendere sensus Usque ad secretum, quod tempora cuncta, [diesque Praevenit antiquos, et principium super ipsum Eminet, et quodcunque potest homo quærere, [transit.","prev":{"citation":"Carmina 67-79","label":"67 to 79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/67"},"next":{"citation":"Carmina 100-115","label":"100 to 115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/100"},"credit":{"text":"Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}