{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Peristephanon 12","citation":"Prudentius, Liber Peristephanon 12","ref":"12","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/liber-peristephanon/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/liber-peristephanon/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/liber-peristephanon/12.md","author":{"name":"Prudentius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius"},"work":{"title":"Liber Peristephanon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/liber-peristephanon","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001"},"verse":true,"words":396,"text":"‘Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit.\nRomam per omnem cursitant ovantque.’\n‘Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,\nPauli atque Petri nobilis cruore,\nunus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno,\nvidit superba morte laureatum.\nscit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,\nbinis dicatum caespitem tropaeis,\net crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem\nbis fluxit imber sanguinis per herbas.\nprima Petrum rapuit sententia legibus Neronis\npendere iussum praeminente ligno,\nille tamen veritus celsae decus aemulando mortis\nambire tanti gloriam Magistri\nexigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis,\nquo spectet imum stipitem cerebro.\nflgitur ergo manus subter, sola versus in cacumen,\nhoc mente maior, quo minor figura.\nnoverat ex humili caelum citius solere adiri;\ndeiecit ora spiritum daturus.\nut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni\ndiemque eundem sol reduxit ortus,\nevomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem,\niubet feriri gentium magistrum,\nipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:\n' ad Christum eundum est, iam resolvor,' inquit,\nnec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense;\nnon hora vatem, non dies fefellit,\ndividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,\ninter sacrata dum fluit sepulcra.\ndextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum\ncanens oliva, murmurans fluento.\nnamque supercilio saxi liquor ortus excitavit\nfontem perennem chrismatis feracem.\nnunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum,\ndonec virenti fluctuet colymbo.\ninterior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris\nstagnum nivali volvitur profundo,\nomnicolor vitreas pictura superne tinguit undas,\nmusci relucent et virescit aurum\ncyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:\ncredas moveri Auctibus lacunar.\npastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,\nvidet sitire quas fluenta Christi,\nparte alia titulum Pauli via servat Ostiensis,\nqua stringit amnis caespitem sinistrum,\nregia pompa loci est; princeps bonus has sacravit arces\nlusitque magnis ambitum talentis,\nbratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta\nlux .esset intus, ceu iubar sub ortu.\nsubdidit et Parias fulvis laquearibus columnas,\ndistinguit illic quas quaternus ordo.\ntum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus:\nsic prata vernis floribus renident.\necce duas fidei summo Patre conferente dotes,\nurbi colendas quas dedit togatae.\naspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,\nlux in duobus fervet una festis,\nnos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,\net his et illis perfruamur hymnis.\nibimus ulterius qua fert via pontis Hadriani,\nlaevam deinde fluminis petemus.\ntranstiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos,\nmox huc recurrit duplicatque vota.\nhaec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reversus\ndiem bifestum sic colas memento.’","prev":{"citation":"Liber Peristephanon 11.211-246","label":"Lines 11.211-11.246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/liber-peristephanon/11.211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/liber-peristephanon/11.211"},"next":{"citation":"Liber Peristephanon 13.1-40","label":"Lines 13.1-13.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/liber-peristephanon/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/liber-peristephanon/13.1"},"credit":{"text":"Prudentius, Liber Peristephanon, ed. H.J. Thomson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0238/stoa001/stoa0238.stoa001.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}