{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De arte magna 29","citation":"Ps.-Democritus, De arte magna 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/29.md","author":{"name":"Ps.-Democritus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus"},"work":{"title":"De arte magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Et quae nam sunt haec ipsorum corpora & materiae? Sy. QuaQuatuor corporum tuor corporum compositio, & horum ea, quae compositio affinia lunt D. Quae sunt horum affinia? Sy. Audisti quòd materiae ipsorum animę ipsorum sunt D. Et materiae ergo ipsorum sunt ipsorum animae? Sy. Certè. quemadmodum enim faber si lignum capiat, solium facit, uel currum uel aliud quidpiam, & materiam solùm ope ratur, & ipsi nihil aliud artifex dat pręter for Lh i. mam, sic & ars ipsa ò Philosophe postquam o1 i diuisit illa. atrige aures ò Dioscore, statuarius expolit, uel secat lapidem, ut idoneus sit adsuum usum. rursus faber lignum secat, uel radit, ut fiat solium, uel rheda & nihil aliud artisex adhibet praeter formam. nihil enim est praeter lignum. eodem modo, & aes fit statua, uel circulus, uel quoddam aliud uas, artifice ipso nil nisi formam dante. sic igitur Mercurius arte elaboratus à nobis ipse omnem formam suscipit, & fixus, ut dictum est, corpori ex quatuor rerum generibus constanti, fortis & firmus manet, continens, & contentus. ob id, & Pibichius eum magnam affinitatem dixit habere. D. Recte haec explicasti, ac me ins struxisti. Volo igitur ad uiri uerba accedere, & ea, quae ab ipso oblique dicta sunt, à principio uidere. Mercurius ex cinabrio, omnis igitur Mercurius ex corporibus fit. hic autem ex cinabrio dixit, tanquam manifestum sit ipsum esse ex cinabrio. Atqui Mercurius ex cinabrio citrinus est, ipse autem Mercurius est albus. Sy. Actu quidem albus est Mercurius uirture uerò citrinus fir. D. Hoc ne igitur dixit Philosophus?","prev":{"citation":"De arte magna 28","label":"DISIN ALEXANDRIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/28"},"next":{"citation":"De arte magna 30","label":"DISIN ALEXANDRIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/30"},"credit":{"text":"Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna","quality":"ocr"}}