{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera (Ps.-Proclus) 12","citation":"Ps.-Proclus, Sphaera (Ps.-Proclus) 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/12.md","author":{"name":"Ps.-Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus"},"work":{"title":"Sphaera (Ps.-Proclus)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"In iis rursus stellae quaedam, ob notas quasdam integras, quas in se continent proprias appellationes sunt sortitae. Nam insigne sydus, quod supra media ar cto phylacis crura iacet, Arcturus appellatur. Clara autem stella, quam iuxta lyram posita est, totius signi nomine lyra diem. Quae uero in Persei summa sinistra spectantur, gorgoneae nomen habent, sed quae in summa eius dextra notantur, Stellu lae certe crebrae, paruaeque falcem conficiunt. At illustre sydus, quod in aurigae sinistro humero cernimus, capram nominamus. Duas uero exiguas stel las quae in summa eiusdem aurigae manu figuntur, hedos dicimus. Austria signa sunt, quaecunque ad meridionalem signiferi partem sunt posita. Eo r nomina haec sunt. Orion. Procyon. Lepus. Argo. Hydra. Cratera. Coruus. Centaurus. Fera, quam centaurus tenet. Thyrsolochus, quem centaurus praefert. Thuribulum. Austrinus piscis. Cetus. aqua, quae ab aquario funditur. Flumen quod ab Orione defluit. Australis corona, quam nonnulli uraniscum uo cauere. ac si a coelo diminutiuum declines, & iuxta hipparchum caduceus. In iis quoque stellae quaedam propria sibi nomina uendicauere. Quippe lucida stella, quae in procyone cernitur, procyon appellatur. quae uero in ore canis conspicuo splendor aspicitur, quodque aestus incrementa secum af ferre putatur, canis eodem quo totum signum nomine censetur. At sydus quod in summoargus gubernaculo fulget, canobus nominatur. hic in Rhodo aegre conspicitur, aut certe ab editis locis. In Alexandria uero prsus non cernitur. Vtpote uix quarta signi portione, supra horizontem FINIS. extante.","prev":{"citation":"Sphaera (Ps.-Proclus) 11","label":"BRITANNO INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/11"},"next":{"citation":"Sphaera (Ps.-Proclus) 13","label":"IVLII FIRMICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/13"},"credit":{"text":"Ps.-Proclus (with Thomas Linacre), Sphaera (Ps.-Proclus). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Ps.-Proclus)","quality":"ocr"}}