{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 121","citation":"Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/121.md","author":{"name":"Ps.-Ptolemy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy"},"work":{"title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Quòd si etiam inde exaequatio, id est, nec adfirmatio plena, nec negatio habeatur, dubij sic procedemus, ut non festinare ad iudicandum uideamur. LXXXIII. Tempus praefecturae dispositionem animi significat, quae est inter praefectum & regem. Seßionis autem tempus operationes significat. Quando aliquis, inquit, à rege ac prin cipe praeficitur, dispositio uniuersi ac figura tunc facta, significat animi dispositionem, quam habet praefectus ad regem, & rex ad praefectum. Tempus autem sessionis, quan do uidelicet praefectus sedebit, significat ope rationes ipsius futuras in eos, quibus praefectus est. Hinc poteris uidere, regis quoque aut pontificis, uel imperatoris electionem, hoc est, horam quando electus est, non extendi ad operationes ipsas, sed tempus incoronationis. LXXXIIII. Quando in tempore seßionis δ est dominus ascendentis, & reperitur in secunda domo, aut coniungitur uel aspicit dominum secundae, multa damna faciet. Secunda domus adquirendae acquisitaeque dominus est pecuniae. quare si & domi nus est ascendentis in hora sessionis praefecti, aut incoronationis principis, & inuenitur in secunda, aut coniungitur, uel aspicit dominum secundę, multa damna faciet. Hinc collige quid futurum sit, si u dominus ascendentis reperitur in secunda. & similiter de alijs.","prev":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 120","label":"LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/120"},"next":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 122","label":"LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/122"},"credit":{"text":"Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius","quality":"ocr"}}