{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 17","citation":"Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/17.md","author":{"name":"Ps.-Ptolemy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy"},"work":{"title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Omnes enim uirtutes hominis, quae organicae instrumentalesque sunt, ut sunt omnes pręter intellectum: quamuis & ipsę per accidens instrumentalesque sequa tur uirtutes. Mouemur ergò quandoque ad interrogandum à corporibus superioribus: & hae ueriores sunt quaestiones. Non ergò iudicandum est de quaestionibus, quas cupi ditate nimia semper in animo uoluimus. Nam quum libera mens sit, poterit reiecta phantasia uoluntatem suam, quę & ipsa, quoniam intellectui iungitur, organica non est, solam sequi. Et sic necessario non erit idea illa & forma per coelestia corpora impressa. eritque inter ipsam & coelestia corpora ma gna differentia rerum. Et tamen nihil pote rit utique Astrologus de quęstione huiusmo di praedicere. Vnde ipse consulerem fugien das esse quaestiones. Et ab initijs rerum solummodo iudicandum, si habentur: sin autem non habentur, quiescendum. Hinc sequitur, quaestiones interrogationesque hominum, qui phantasmatibus magis, quàm mente degunt, quia coelo non ingenio in animis innascuntur stolidi, iudicio multò magìs esse subiectas, quàm eorum, qui acumine mentis maiore praediti sunt. III.","prev":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 16","label":"APHORISMVS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/16"},"next":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 18","label":"APHORISMVS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/18"},"credit":{"text":"Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius","quality":"ocr"}}