{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 18","citation":"Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/18.md","author":{"name":"Ps.-Ptolemy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy"},"work":{"title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Qui ad rem aliquam aptus est, ha bebit omnino stellam eius rei significatricem, in natiuitate sua potentem. Nam qui ad fingendas fabulas, uel etiam ad eloquentiam sit aptus, um habebit potentem. Qui ad rem veneream, ipsam or, &c. Dicuntur autem potentes Planetae, quoniam sunt in dignitatibus suis, puta in domibus exaltationi, &c. & quoniam in angulis sunt. Sed aspectus aliorum Planetarum ualde rem mutat, ut si quam est in ip, & in angulo potens est. Sed si & eum adspicit, aut ei coniungitur, fabulosum hominem atque nugacem efficit. Sin uerò O, solidam bonamque ipsi dabit elo quentiam cum intelligentia rerum clara con iunctam. Adde utriusque casus homines, si + in ascendente fuerit, quamuis falsam statim ab adolescentia: sin uerò in quarta, quamuis ueram. Vix tamen in senectute famam eloquentiae, sed multò magis post mortem consequetur. IIII. Animus, qui ad intelligentiam rerum aptus est: magis adsequitur ueritatem, quàm qui ad summum se in scientia exercuit.","prev":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 17","label":"APHORISMVS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/17"},"next":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 19","label":"APHORISMVS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/19"},"credit":{"text":"Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius","quality":"ocr"}}