{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 192","citation":"Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/192.md","author":{"name":"Ps.-Ptolemy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy"},"work":{"title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Tertio antè anno ager Campanus labo rauit plus solito aestiuis pluuijs: eodem tamen tempore in agro Brutio ac Cotroniensi de nimia siccitate atque aestu uineę exa ruêre. Hinc igitur uanae Mathematicorum praedictiones, quòd ad ea, quae portendi uidentur à stellis, non omnes conueniant si mul causae, permultaque eos lateant, quemad modum & medicos. Et hi quidem frustrà ha beri solent, non solùm propter naturam mor bi, humorumque parùm cognitam, uerùm etiam aegrotantium & regionis, aërisque ipsius ob alias causas atque alias: ac tum uentorum, tum exalationum. Illi uerò propter incognitas stel larum ipsarum misturas, aut quod in id tempus incidant significationes aliquarum, siue copulationum, siue eclipsium, aut cometarum, multis antè annis eas portendentium, quae parum quidem obseruatae fuerint. Interdum quòd regio ipsa perniciosis à uentis aut uexetur, aut à salubribus defendatur, plusque uenti ad prohibendum ualeant, quàm ad nocendum hostilis stellarum irradiatio. An non Hetruriae maritima pleraque pesti lens est ora, propter paludes halitusque malignos ab ijs afflatos, aurasque illos agitantes? cum collinę eius regiones sint quam saluberrimę? Itaque & in locis illis palustrib. salutiferę stellarum configurationes parùm prodesse per aestatem poterunt, & collinae salubritati non adeo malignę nocebunt ac pestilentes. Patrij quoque mores, consuetudinesque municipales artes, atque institutaque tum publica, tum domestica, multùm in utranque partem conferunt syderalibus configurationibus.","prev":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 191","label":"FRANCISCVS PVDERICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/191"},"next":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 193","label":"FRANCISCVS PVDERICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/193"},"credit":{"text":"Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius","quality":"ocr"}}