{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 74","citation":"Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/74.md","author":{"name":"Ps.-Ptolemy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy"},"work":{"title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Hermes locum scripsit & gradum, ubi Luna est in natiuitate, ascendisse in conceptione. Contrà quoque, ubi fuit in conceptione, ascendere in natiuitate putauit. Ptolemęus signum solunmodo scripsit, aut ipsum, aut eius oppositum: quod res ipsa uerum esse ostendit. Mora. n. embrionis in utero 9 penè solarium mensium est. Semper enim in exitu ferè 9 huiusmodi mensium ex utero funduntur homi nes. Cuius ratio est, quòd domus decima operationum largitrix sit. Si ergò à loco So lis, ubi fuit in conceptione, 9 solares menses consequenter subtraxeris, erit Solis motus in medio coeli angulo, hoc est, in decima domo, à loco suo, quae actiuae uitae fundamentum & principium est. Effundetur ergò ad agendum infans: idcirco errori locus datus est, ut maior media, minorque mora con ficta sit. Hic error magìs deinde per ignorantiam Astrologorum comprobatus est. Nam dato in natiuitate loco Lunę, moram ex ipso accipiunt. & id temporis spacium reuoluentes ascendere Lunam inueniunt. Quare decepti, tunc omnino factam conceptionem existimant: nec intelligere possunt, id ex motu Lunę ita euenire.","prev":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 73","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/73"},"next":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 75","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/75"},"credit":{"text":"Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius","quality":"ocr"}}