{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 82","citation":"Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/82.md","author":{"name":"Ps.-Ptolemy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy"},"work":{"title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Quoniam ergo dixit in praesentia: ideò necesse fnit aperire, quam primam uocet. In ipsa ergò, quae est, postquam Luna exiuit à & Solis, immedia tè effluunt humiditates corporum, atque effunduntur: sicut aquę effluunt ex planis fluuio rum alueis, & effluunt usque ad secundam. In reliquis uerò, id est, à secunda usque ad primam, minuuntur. Dixit autem, IN RELIQVIS, quia sicut à prima usque ad secundam, sic à secunda ad primam duae quartae circuli sunt. LVII. Quando septima domus, & dominus in aegro impeditur, infortunaturquam: muta medicum. Sicut ascendens significat ęgrotum, sic 1o medicum eius. Quare si Planeta infortu nans in ea est, aut eam & dominum eius aspi cit, quoniam id errorem medici adfuturum significat, muta medicum. Aliter tamen, inquit Haly, distinxit lahel: nam ascendens dedit medico, decimam infirmo, sextam in firmitati, quartam medicinae. LVIII. Aduerte 6 locum, in quo loco ab ascendente anni est. Tunc enim erit casus, quando profectio illuc perueniet.","prev":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 81","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/81"},"next":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 83","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/83"},"credit":{"text":"Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius","quality":"ocr"}}