{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 92","citation":"Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/92.md","author":{"name":"Ps.-Ptolemy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy"},"work":{"title":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"ab eo loco, & sic in singulis horis, quando Luna fuerit in huiusmodi angulis, infortunationem anguli fortunationem ue considerandam monet. LXI. Luna significat ea, quae sunt corporis: quia illi secundùm naturam similia sunt. Obiectionem soluit, quę poterat in pręcedenti oriri. Mirum enim uideri poterat, quare Lunae quadraturas ad locum, ubi fuit in principio morbi, sic capimus atque diuidi mus, ut nullam stellarum fixarum, Planeta rumque curam habere uideamur. Soluit ergò, quae corporis sunt, Luna scilicet. & adfert rationem, quia illi Lunae scilicet similia sunt animalium corpora. Crescunt enim & decrescunt, & attenuantur, atque replentur Lunae incrementa, & attenuationes sequentia. LXII. Quoniam à minuto coniunctionis principium capis, poteris de mutatio ne aëris in illo mense praeuidere. Tunc enim effectus erit, qualem principalior dominus anguli cuiusque figurae significabit. superat enim hic aëris naturam in istis, & complexionem prae sentis temporis accipiens. In consideratione naturae aëris à & So lis &) initium capere monet. Nam sicut prae dominator ascendentis secundùm quinque dignitates & locum, ubi est principalior significabit: ita erit usque ad quadraturam primam.","prev":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 91","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/91"},"next":{"citation":"In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 93","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/93"},"credit":{"text":"Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius","quality":"ocr"}}