{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 147.5.24-46","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 147.5.24-46","ref":"147.5.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/147.5.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/147.5.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/147.5.24.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001b"},"verse":false,"words":277,"text":"luitur, sicut dixi, hoc agit Dominus, ut iis prajudiciis, quibus bomo obnoxius peccatis fuerat, liberetur. Propterea namque per omnia secundum similitudinem Adæ nasci voluit, ut secundum similitudinem Adæ omnia hominis peccata dissolveret. Adam enim de terra virgine natus est; ct Christus de Maria virgine procreatus. Illius maternum solum necdum rastris scissum fuernt; istius maternum secretum nunquam concupiscentia violatum. Adam Dci manibus plasmatur e iirno; Christus Dei Spiritu formatur in utero. Uterque ergo oritur Deo Patre, uterque virgine utitur matre, uterque, sicut evangelista dicit, filius Dei est a sed Adam creatura est Dei, Christus vero substantia (Luc. III, 38, ct I, 32). Cur Christus in deserto jejunavit. Mulieris præsentia quam periculosa. Hoc ergo agit Dominus sicut:dani sc«undus: ut quod prior homo manducando perdiderat, hoc alter jejunando recipiat, ac legem in paradiso abstinentiæ datam in desertu custodiat. Sciebat enim præceptum Dei non ninius loci It gcm esse, sed mundi. Non cnim interest divinitatis mandatum utrum domi an in agro custodias; cum ubique sit qui pra-cepit In dcserto itaque Salvator implet mandatum l'ei, ut ibi Adam servaret errantem, ubi fuerat de paradisi possessione projectus. Adam cnim expulsus de paradiso, inculta mundi deserta sustinuit. In deserto ergo primum homini salus refunditur, ubi desunt epulae, ubi desunt deliciae, ubi, quod est omnium malorum causa, deest et mulier. Potuerat enim Adam inter illas paradisi delicias inconcussus stare, si Eva ibidem cum diabolicis insidiis non fuisset. Conveniens ergo est desertum saluti, ubi non est Eva qu:c persuadct, non cst mulier quæ blanditur. Videte rcm miram: in paradiso cum Adam diabolus decertat, iti des TIO cum Christo diabolus dimicat; ubique ins!. diatur homini, ubique congreditur: sed ubi mulierem invenit, vincit;","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 147.5.1-23","label":"147.5.1 to 147.5.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/147.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/147.5.1"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 147.5.47-61","label":"147.5.47 to 147.5.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/147.5.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/147.5.47"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}