{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 247.1.21-43","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 247.1.21-43","ref":"247.1.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/247.1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/247.1.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/247.1.21.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":279,"text":"Quod enim infirmum est Dei, fortius tat hominibus: et quod stultum eat Dei, sapientius eat hominibus (I Cor. 1, 25). Hiec causa nobis specialis esse videtur, cur Dei Filius hominem induere voluerit, et inter homines conversari, ut mortalitatem quam a nobis accepit, moriendo superaret, et naturam nostram supra primæ originis dignitatem reparatam secum ad immortalitatem revocaret; ut eo sequeretur humilitas gregis, quo pr:ecessit celsitudo pastoris. Sic radius solis humorem quem ad se trahit exsiccat; ipse tamen virtutem sui caloris et splendoris nec minorat, nec immutat. Sic ignis materiam quam assumit, in se convertit; naturam vero suam idco nec mutat, nee minuit. Multo fortius ille ignis, de quo dicitur, Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24), mortalitatem et passibilitatem nostram in se assumpsit et absumpsit; et inde gratia sanitatis totum corpus resumpsit. Mirabile et incomparabile genus medicinæ, propter quam medicus voluit ægrotare, et ægrotos, quibus salitis remedium procurabat, sua decrevit infirmitate sanare. I. Nec sibi quidquam addidit. Nil enim nostri indiget. In hoc apparet quam incomparabili charitate nos dilexerit; quia in eo quod desertores suos quaesivit, semen Abrahae apprehendit, errantes reduxit, saucios curavit; nihil sibi addidit, non est inde factus altior, non est factus inde beatior. Tola hæc dispensatio nostræ utilitati consuluit, nostrae saluti militavit: divinæ potentiæ nil contulit. Nam et cum essemus vasa contumeliæ, omnipotentis figuli manum effugere non potuimus: utebatur vasis iræ prout volebat ad manifestationem suæ gloriæ; sic enim dictum est Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum iti universa terra (Exod. IX, 49). Nonne et dæmones, cum a Domino ejicerentur de corporibus obsessis, Dominum glorificabant, quando dicebant, Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei vivi?","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 247.1.1-20","label":"247.1.1 to 247.1.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/247.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/247.1.1"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 247.1.44-47","label":"247.1.44 to 247.1.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/247.1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/247.1.44"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}