{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 264.4","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 264.4","ref":"264.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.4.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":253,"text":"Pompae diaboli. Consideret ergo unusquisque, sicut jairi dictum cst, quod in Baptismi sacramento promisit. Et quia pactum cum Domino fecit, videat si id ex nulla parte violavit. Quando enim interrogatus est, Abrenuntias diabolo, pompis et operibus ejus? tunc ci sacerdos subscribendum pactum obtulit. Quando autem respondit, Abrenuntio; tunc subscripsit. Si ergo, sicut jam supra dictum est, quod Deo promisimus non implemus, nescio si hominibus iidem servare possimus. Promisimus enim nos abrenuntiaturos diabulo, pompis ct operibus ejus. Quæ antem sunt pomp:c diaboli prope nullus ignorat: tamen ex parte aliqua dicere nobis nccessc est. Omnia spectacula vel furiosa vel cruenta, vel turpia1, pompæ diaboli sunt. Gule vel ebrietati servire, libidini vel luxuriæ infelicem animam subjugare, ad pompam diaboli certum est pertinere; quia in talibus actibus illius voluptas impletur. De adulteriis vero vei homicidiis, rapinis vel testimoniis falsis quid opus est ut dicantur ad pompam vel ad opera diaboli pertinere; cum hoc nullus possit hominum ignorare? Nam et auguria observare, et præcantatores adhibere, et caragios, sortilegos inquirere, totum hoc ad pompam vel ad opera diaboli non est dubium pertinere (a). Et ideo quia pauci inveniri possunt, qui sc ex his omnibus liberos esse congaudeant; unusquisque, sicut. jam dixi, recurrat ad conscientiam suam: et dum adhuc anima ejus in hac corpusculo continetur, quidquid in se de supra dictis nialis aut fuisse aut esse cognoscit, iter poenitentiam et eleemosynam, et præcipue per indulgentiam inimicorum suorum redimere vel emendare festinet; cL sic cum Dei adjutorio præterita vulnera studeat curare, ut nunquam postea unde iterum vulnerari possit, præsumat admittere.","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 264.3","label":"Sermon 264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.3"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 264.5.1-24","label":"264.5.1 to 264.5.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/264.5.1"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}