{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 277.2","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 277.2","ref":"277.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/277.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/277.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/277.2.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":301,"text":"Decimam negantem Deus ad solam decimam redigit. Indulgentia est quod novem partes non exigat. Audi ergo, indevota mortalitas. Nosti quia Dei sunt cuncta quæ percipis, et de suo non accomodas rerum omnium Creatori? Non eget Dominus Deus, non præmium postulat, sed honorem non de tuo aliquid exigit quod refundas. Primitias rerum et decimas petit, et negas?Avare quid faceres, si novem pertibus sibi sumptis, tibi decimam reliquisset? Quod certe jam factum est, cum messis tua pluviarum benedictione subtracta jejuna defecit, et videmiam tuam aut grando, percussit, aut, pruina decoxit. Quid est; avide supputator? Novem tibi partes retractæ sunt, quia decimam dare noluisti.Constat quidem, quod ipse non dederis; sed tamen Deus exegit. Hæc enim est justissima Dominus consuetudo, ut si tu decimam illi non dederis, tu ad decimam revoceris: scriptum est enim, Hæc dicit Dominus, Quia decima agri tui et primitiæ terræ vobiscum sunt.Video vos, et fallere me existimastis, intus in thesauris vestris et in domibus vestris erit direptio1. Dabis impio militi, quod non vis dare sacerdoti. Convertimini ad me, decit Dominus omnipotens (Malach. III, 7), ut aperiam vobis cataractas cœli, et effundam vobis benedictionem meam desuper: et non vobis corrumpentur fructus terræ, neque languebit vitis in agro vestro, et beatos vos dicent omnes gentes (Ibid., 11 et 12), Benefacere Deus semper paratus est; sed hominum malitia prohibetur: quia a Domino Deo sibi dari vult omnia, et non de his quæ possidere videtur vult ei offerre. Quid, si diceret Deus, Nempe meus es, homo, quem feci, mea est terra quam colis, mea sunt semina quæ spargis, mea animalia quæ fatigas, mei sunt imbres et pluviæ, ventorum flamina mea sunt, meus est solis calor: et cum omnia mea sint elementa vivendi, tu qui manus pie nos pascit omnipotens Deus, amplissimam tribuit minus laboranti mercedem; sibi tautum decimam vindicans, nobis omnia condonavit.","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 277.1","label":"Sermon 277","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/277.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/277.1"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 277.3","label":"Sermon 277","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/277.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/277.3"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}