{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 284.3","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 284.3","ref":"284.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/284.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/284.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/284.3.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":301,"text":"Qualiter inter psallendum concipiantur. Vos vero fratres,sicut jam supra suggessi, ante omnia virtutes Psalmorum intus attendite. Quando quisque vestrum psallit, versiculum Psalmi, ubi ait, Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me (Psal. CXVIII, 78); conctur superbiam fugere, ut æternam confusionem mereatur evadere. Quando psallimus, Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27); omnes malas gconcupiscentias studeamus evadere. Quando psallimus quod beatus est vir, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2); superfluas occupationes et mordaces jocos, otiosos luxuriososque sermones, quasi venenum diaboli respuamus; et lestionem divinam aut ipsi frequentius relegamus; aut si nos ipsi legere non possumus, illos qui legunt libenter et frequenter audire studeamus. Quoties psallimus, Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidant merito ab inimicis meis inanis: persequantur inimicus animam meam, et comprchendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem reducat (Psal. VII, 5, 6 ): quando ista et alia dicimus, ne ipsi contra nos tam duram maledictionem proferre videamur, nulli unquam hominum malum pro malo reddamus; ut cum secura conscientia possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ( Matth. VI, 12). Et quia longum est omnia replicare, quæ de istis tribus aut quatuor peccatis, id est, superbia, fornicatione vel odoi diximus, hoc de reliquis omnibus vitiis sentiamus. Et quotiescumque in Psalmis peccatores maledicuntur, studeamus peccatum fugere; ne ipsi nos videamur ore proprio male dicere. Quoties in Psalmis justi, misericordes, sobrii, casti vel humiles collaudantur, tales esse cum Dei adjutorio laboremus; ut benedictio quæ ad illos dirigitur, etiam ad nos divino munere proferatur. Iterum atque iterum rogo atque supplico, ut quotiescumque psallitis, quid in ipsis Psalmis intrinsecus intelligi vel observari debeat, attentius cogitetis; ut dum lingua vestra Dominum laudat, ad anima vestram benedictio divina perveniat: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui et regnat in sæcula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 284.2","label":"Sermon 284","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/284.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/284.2"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 285.2","label":"Sermon 285","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/285.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/285.2"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}