{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.3","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.3","ref":"288.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/288.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/288.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/288.3.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":234,"text":"Adulteria sibi putant viri licere: non eis magis licent quam feminis. Cum enim illi de quibus loquimur uxores suas castas esse velint, qua conscientia nefanda committunt, et dicunt sibi licere quod eis omnio non licet, quasi alia præcepta viris Deus dederit, alia feminis? Dicat quicumque ille est, qua lege permittente crimina ista committat; cum et divina humana lege omnia adulteria puniantur. Ideo tamen hoc malum non prohibetur, quia a multis committitur. Sed quanto ab hominibus minus distringitur, tanto divino judicio gravius vindicatur. Nam illud quale est, quod in hanc impudentiam prorumpunt, ut dicant hæc tam crudelia mala viris licere, et feminis non licere? Nec attendunt quod viri et feminæ æqualiter sint Christi sanguine redempti, et simul sacrosancto lavaero sint abluti, et ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem Domini simul accipiunt, et non est apud Deum discretio masculi et feminæ, nec est personarum acceptor Deus? Ergo quod feminis non licet, similiter et viris non licuit unquam, nec licere poterit. Sed infelix consuetudo intromissa est, ut si uxor inventa fuerit cum servo suo, puniatur; si autem vir cum multis ancillis in libidinis cloaca volutetur, non solum non puniatur, verum etiam a suis similibus collaudatur; et sibi invicem loquentes, quis hoc amplius fecerit, cum risu et cachinno stultissimo confitentur. Sed istorum risu in die judicii vertetur in planctum, et eorum joca convertentur in vulnera. Et hoc illi faciunt, qui futurum Dei judicium nec credunt, nec metuunt.","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.2.19-31","label":"288.2.19 to 288.2.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/288.2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/288.2.19"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.4","label":"Sermon 288","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/288.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/288.4"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}