{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 290.2","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 290.2","ref":"290.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/290.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/290.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/290.2.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":198,"text":"In quibus consistat. Continentia vero et sobrietas non ill sola integritate carnis consistit; scd etiam in cultu ct ornatu, vita pariter et moribus consistit. Debet enim unusquisque continens esse ab omnibus illicitis: his autem quæ licita sunt, debet cum modestia et sobrietate uti. Non enim decet christianum sæculi lucris inhiare, cui promissum est regnum cœleste; sed suo Domino per continentiam condigne vivere, ut possit cum eo in perpetum gaudere. Castitatem debet amare, et fornicationem fugere; non avaritæ studere, sed victu et vestitu contenius esse; non superbire, neque sperare in incerto divitiarum, sed humiliter sentire, et mundi pompam contemnere. Non debet esse vaniloquax et arrogans, non mendax neque injuriosus, neque bilinguis, non susurro neque detractor: sed veritatem debet ex ore et corde proferre, linguam suam a multiloquio temperare, quia scriptum est, In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19): oculos contra vanitatem claudere, auditum a scurrilitate et falsitate, imo ab omni eloquio malo avertere; risum excelsum et excussum non amare; guttur et nasum ad illecebram dulcium ciborum et suavium odorum non libenter adhibere, sed magis bonum et omnia membra corporis sollicite custodire, ne fiant arma iniquitatis peccato, sed magis potentiæ arma Deo ad destruendum spiritualem inimicum (Rom. VI, 13 ).","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 290.1","label":"Sermon 290","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/290.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/290.1"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 290.3","label":"Sermon 290","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/290.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/290.3"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}