{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.4","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.4","ref":"296.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.4.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":415,"text":"Pauperes multos nil juvat inopia. Divitibus quibusdam nil nocent opes. Paupertas vana, si superba. Si pauperes iracundi, cupidi, superbi, luxuriosi; quibus nihil prodest quod facultatibus sunt indigentes, cum vitiis et malis moribus sint lecupletes Et multi sunt divites humiles et mansucit; de quibus dictum est, Beatus vir qui post aurum non abiit, nec spreravit in pecuniæ thesauris (Eccli. XXXI, 8); et illud, Dispersit, dedit pauperibus justitia ejus manet in sæculum sœculi (Psal. CXI, 9). Quid enim prodest pauperi divitias non habere, si voluntatem habuerit possidendi; cum Apostolus non habentem divitias sed cupientem condemnaverit, dicens, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et in laquenum diaboli (I Tim. VI, 9)? Aut quid ei prodest non habere facultatem, si ardet cupiditate? Quid, inquam, prodest pauperi quia pauper est, si magis superbus quam humilis esse voluerit? Aut quid nocet diviti copiosa facultas, si in eo fuerit perfecta humilitas; si de divitiis suis non luxuriæ servire, sed eleemosynas crogare, et humilitatem ac mansuetudinem toto corde, tot adimo voluerit custodire? Denique, sicut jam dixi, omnes Scripturæ humiles pauperes laudant, et divites superbos vituperant; pauperibus æternum promittunt præmium, divitibus superbis perenne minantur supplicium, secundum illud, Redde retributionem superbis (Psal. XCIII, 2); et, Perdet Deus memoriam superborum (Psal. XXXIII, 17); et, Odibilis est coram Deo superbia (Eccli. X, 7). Per superbiam angeli ceciderunt de cœlo in terram,et facti sunt diaboli in inferno, et qui sunt superbi, similes ejus 1. Sed si forte est aliquis qui sine humilitate de religione vel quibuscumque bonis operibus gloriatur, diligenter attendat et contremiscat, quia ipsum archangelum superbia de cœlo deposuit. Et si tantum ac talem dejecit, tu cum sis terra et cinis, speras te cum superbia de cœlum posse conscendere? Et ideo considert unusquisque conscientiam suam; et si in se superbiæ malum dominari cognoscit, ad humilitatis medicamenta confugiat: quia si usque ad exitum vitæ suæ in superbia voluerit perdurare, necesse habet cum diabolo, cujus imitator est, inferni in supplicia sustincre, secundum illud, Qui confidunt in superbia, illuc cadunt (Prov. XI, 28). Qui vero facultates minores habent, et panperes sunt, si volunt ut ad ipsos respicial omnium Scripturarum benedictio, veram humilitatem teneant, et audiant sibt Dominum dicetttem, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29); et timeant illud quod scriptum est, Ante Dominum immundus est omnis qui exaltat cor suum. Secundum hæc quæ supra suggessi, evidenter agnoscite quia nec pauperes juvat quod pauperes sunt, si humiles esse nolurrint; et divitibus nihil noceat quia divites sunt. si humilitatem et misericordiam, vel jusLitiam tenere contenderint.","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.3","label":"Sermon 296","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.3"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.5","label":"Sermon 296","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.5"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}