{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 305.3","citation":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 305.3","ref":"305.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/305.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/305.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/305.3.md","author":{"name":"Pseudo-Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine"},"work":{"title":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040a.stoa001d"},"verse":false,"words":212,"text":"Eleemosynarum duo genera. Et quia, sicut frequenter admonui, duo sunt eleemosynarum genera, unum bonum, aliud melius; unum ut pauperibus buccellam porrigas, alterum ut peccanti in te fratri cito indulgeas: ambo eleemosynarum genera implere auxiliante Domino festinemus; ut ad æternam indulgentiam, et ad Christi veram misericordiam pervenire possimus. Sic enim ipse dixit: Si dimiseritis, dimittet et vobis Pater vester peccata vestra; si non dimiseritis, nec Pater vester dimillet vobis peccata vestras (Id. VI, 14 et 15). Et alibi clamat Spiritus sanctus, Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? in homi nem similem sibi non misericordiam, et misericordiam petit a Deo (Eccli. XXVIII, 5, Dicit enim beatus Joannes 2, Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III, 15); et iterum, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus (Id. II, 11). Et ideo, fratres charissimi, ut æterna mala possimus evadere, et ad bona perpetua pervenire, duo quæ supra dixi eleemosynarum genera, quantum possumus et quamdiu vivimus, et ipsi habere et aliis impendere festinemus, ut securi possimus in die judicii dicere, Da, Domine, quia dedimus: nos fecimus quod jussisti; tu imple quod promisisti. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sacculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 305.2","label":"Sermon 305","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/305.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/305.2"},"next":{"citation":"Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 306.1","label":"Sermon 306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.1"},"credit":{"text":"Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}