{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Novatianum 17","citation":"Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/17.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"Ad Novatianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa001"},"verse":false,"words":274,"text":"His similia et Daniel, uidi, inquit, thronum positum, et uetustus dierum sedebat super eum, et uestitus eius erat tamquam nix et capilli capitis illius tamquam lana alba: thronus illius flamma ignis, rotae illius ignis ardens. flumen ignis prodibat ante eum, milia milium seruiebant ei et milium milia adsistebant illi, ad indicium sedit et libri aperti sunt. Iohannes autem manifestius et de die iudicii et de consummatione saeculi declarat dicens: et cum aperuisset, inquit, sigillum sextum, ecce terrae motus factus est magnus et sol factus estniger ut saccus cilicinus, et luna tota sanguinea facta est, et stellae ceciderunt in terram, quomodo ficus a uento magno agitata mittit grossos suos, et caelum recessit ut liber cum inuoluitur, et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt: et reges terrae et maximi quique et tribuni et diuites et fortes et omnis seruus et liber absconderunt se in speluncis petrarum et in cauernis montium dicentes montibus et petris: cadite super nos et abscondite nos a conspectu patris sedentis super thronum et ab ira agni: quoniam uenit dies interitionis, et quis poterit stare? item in eadem Apocalypsi hoc quoque Ioannes dicit sibi reuelatum: uidi, inquit, thronum magnum et candidum sedentem super eum, a cuius facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus non est: et uidi mortuos magnos et pusillos stantes ante conspectum throni Domini, et libri aperti sunt. et alius liber apertus est qui est uitae: et iudicati sunt singuli secundum ea quae scripta erant in libro secundum opera ipsorum. sed et apostolus bonum consulens sic hortatur nos dicens: nemo uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae, nolite esse participes eorum.","prev":{"citation":"Ad Novatianum 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/16"},"next":{"citation":"Ad Novatianum 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/18"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa001/stoa0104p.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}