{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Novatianum 5","citation":"Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/5.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"Ad Novatianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa001"},"verse":false,"words":170,"text":"Illa area. figuram ecclesiae, sicut superius diximns, portabat, quae uerberabatur hinc atque inde aquis insurgentibus tantum. cataclysmus ergo ille qui sub Noe factus est figuram persecutionis quae per totum orbem nunc nuper supereffusa ostendit. aquis autem diruptis cataractis undique conuenientibus et excrescentibus significabat gentes quae ad uastandam ecclesiam excreuerunt. sicut Apocalypsis docet dicens: aquas quas uidisti populi sunt et gentes et regna. columba autem illa quae pedibus suis requiem habere non poterat lapsorum imaginem portabat, qui inmemores diuinarum praedicationum uel simpliciter ignorantes uel audaciter dissimulantes ceciderunt : quorum ruinam Dominus in euangelio futuram his uerbis significauerat dicens: qui audit uerba mea et non facit ea similabo illum uiro stulto qui aedificauit domum suam super harenam: uenerunt tempestates et impegerunt in domum illam, et cecidit et facta est ruina eius magna. et ne temere conparasse uideamur columbam illam lapsorum imaginem portare, sic propheta et ciuitatem ut columbam hoc est lapsorum personam increpat dicens: columba non exaudit uocem, id est praeclara et redempta ciuitas non recipit doctrinam, et in Dominum fidens non fuit.","prev":{"citation":"Ad Novatianum 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/4"},"next":{"citation":"Ad Novatianum 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/ad-novatianum/6"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa001/stoa0104p.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}