{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Judaeos 3","citation":"Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/3.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"Adversus Judaeos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa020"},"verse":false,"words":131,"text":"Videtis quemadmodum Christum qui diligunt odiuntur, qui odiunt amore flagrant apud indignam plebem. o pertinaciam persecutionis indignam usque ad mortis exterminationem : non enim tantummodo testes Domini inpugnauerunt sed et ipsum Dominum perfidi coloni, contumeliam fecerunt patri in filio. quid igitur digni fuerunt pati ob hoc admissum ? scilicet fugari de regno, abdicari hereditate: et ita factum est et ita euenit, digna dignis optigerunt. pater enim contumelias passus in filio, filius perpessus in prophetis tempore quo moriebatur: in suo tempore coactus est indignatione scribere nouum testamentum adhibitis testibus caelo et terra et angelo de templo adsistentibus Moyse et Helia. hos enim testes adhibuit, cum pateretur in Israel: haec ita facta praedixit per prophetas his uerbis: audi caelum et praebe aurem terra, quoniam Dominus locutus est: filios genui et exaltaui, ipsi autem me repudiauerunt.","prev":{"citation":"Adversus Judaeos 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/2"},"next":{"citation":"Adversus Judaeos 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/adversus-judaeos/4"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa020/stoa0104p.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}