{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De duplici Martyrio 21","citation":"Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/21.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De duplici Martyrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006"},"verse":false,"words":260,"text":"Sed quae poena manet illos, qui post tantam enangelii lucem et gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustauerunt etiam donum caeleste , et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt aeque bonum Dei uerbum uirtutesque saeculi uenturi, in multa atque immania crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes ? qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod cum tales sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem inuitantem. eiusmodi defectio quantam putas ignominiam inurit ecclesiae? nec ea ignominia non potest pertinere ad Christum qui est. caput ecclesiae et per omnia suum esse ducit, quod est corporis ac membrorum ipsius. e diuerso, quanta totius ecclesiae exsultatio, cum qui lapsus est per poenitentiam ecclesiae reconciliatur? ac ne putemus hoc gaudium apud uos tantum esse, Dominum audiamus in euangelio xara Lucam loquentem: ita dico uobis, quod gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. nam haec clausula finit parabolam de pastore, qui relictis nonaginta nouem ouibus unam quam a grege aberrauerat multo labore quaesitam ac tandem inuentam imposuit humeris suis et caulae restituit. simili sententia claudit parabolam de muliere, quae drachmam perditam inuenerat. ita dico uobis gaudium erit coram angelis Dei super uno pec catore poenitentiam agente. nec tamen hoc sic accipiendum est, quasi Deo et eius angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, quam citra lapsum perseuerare in innocentia: sed scriptura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse uolens Deo gratissimam esse peccatorum conuersionem. non enim quaerit mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur et uiuat.","prev":{"citation":"De duplici Martyrio 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/20"},"next":{"citation":"De duplici Martyrio 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/22"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}