{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De duplici Martyrio 40","citation":"Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/40.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De duplici Martyrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006"},"verse":false,"words":369,"text":"Venio nunc ad illa mala quae uel ipsam naturam hominis comitantur uel fortuito uidentur inferri. haec quoque pius animus et ad pugnandum instructus sibi uertet in materiam coronae. exemplo faciam quod dico clarius. excutitur aliquis facultatibus suis siue bello siue naufragio siue rapina. ne protinus hic cogitet laqueum aut rationem malis artibus sarciendi quod periit, sed ita secum loquatur: (Dominus est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde. ipse dedit, ipse abstulit, sit nomen Domini benedictum. gratias agat quod acceperit ex Domini benignitate: agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus lob, cum illo mercedem accipiet. Dominus aestimat non quantum quis perdat sed quam patienter, quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur egentibus sed quo animo. habet aliquis filium unice carum, eo te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te carissimis, sponsa liberis amicis: ferto patienter et dic: 'Domino ita uisum, et sic fortassis et nobis expediebat et nostris. sit nomen Domini benedictum). sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus, quam ulla potest inferre tortorum saeuitia, ueluti pleuritis, ischiasis, podagra, paralysis, calculus, renum et uesicae exulceratio. tale si quid acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in uoces blasphemas, sed cum beato Dauid et Heli sacerdote dicat: Dominus est, ; faciat quod bonum est in oculis ipsius. ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem uertemus nobis in coronam et Christo in gloriam. ac fiet fortasse, ut Dominus nostra tolerantia propitiatus aut auferat afflictiones aut mitiget: quod si non fit, tamen hac ratione faciemus, ut quod animo impatienti fuisset intolerabile fiat patientia mitius. his atque huiusmodi argumentis non desinemus nos inuicem exhortari ad illustrandam Domini gloriam, cuius titulum et insignia gerimus. praestemus illi martyrium in suo quisque statu et ordine, non solum in aduersis, uerum etiam in prosperis. in aduersis agnoscamus amorem patris fiagellantis nos ad correctionem et gratias agamus caritati qua diligit nos ut filios, quos abdicare non uult sed emendatos recipere. in prosperis aeque gratias agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus possimus sustinere: ita fiet ut tota uita nostra nihil aliud sit quam testimonium, declarans apud credentes et incredulos sapientiam bonitatem misericordiam ac ueritatem Dei patris et filii illius Iesu et Spiritus sancti. amen. .","prev":{"citation":"De duplici Martyrio 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-duplici-martyrio/39"},"next":null,"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa006/stoa0104p.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}