{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Laude Martyrii 17","citation":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/17.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Laude Martyrii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa007"},"verse":false,"words":237,"text":"Quod si te dignitas ambitiosa deterret et congregata in thesauris pecuniae admonet magnitudo, quae semper propositum. bonae mentis auertit et deuotam pro Domino suo animam furiali egit honore, quaeso repetas uerba caelestia. nam et illa uox dicentis est Christi: qui perdiderit animam suam pro nomine, meo, recipiet in hoc saeculo centuplum et in futuro habebit uitam aeternam. qua utique nihil maius, nihil aptius, nihil utilius conputare debemus. nam licet pretiosarum uestium more purpura in imagines currat et lentescentibus filis aurum erret ad speciem, nec de effossis grauia quibus incumbis desint metalla thesauri: uacua, nisi fallor, ista adque inania conputabuntur, si adiacentibus tibi cunctis sola salus deesse uideatur, sicut sanctus spiritus loquitur nihil nos in uicem animae nostrae posse dare. ait enim: si totum orbem lucrifeceris et animam tuam perdideris, quid proderit tibi aut quam homo commutationem dare potest pro animas sua? uacua sunt enim uniuersa quae cernimus et quae infirmibus radicibus positae soliditatis suae uim nequeant sustinere. nam quod de saeculo capitur, uetustate temporis frustratur. unde ne quid esset dulce uel carum uel quod salutis aeternae praeferri cupiditatibus possit, dominicis amputata praeceptis, iure proprio ac lege priuata sunt: ne in tormentis scilicet patrem positum filius, fratrem frater frangeret neue obstrictum durati roboris pectus in aliam uoluntatem adfectus forte mutaret, solam ueritatem salutemque solam inter magnos conplectendam esse cruciatus suo Christus iure constituit, in quo coniunx liberi et nepotes, in quo omnis uiscerum soboles felici usurpanda uictoria est.","prev":{"citation":"De Laude Martyrii 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/16"},"next":{"citation":"De Laude Martyrii 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/18"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa007/stoa0104p.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}