{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Laude Martyrii 27","citation":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/27.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Laude Martyrii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa007"},"verse":false,"words":156,"text":"Nunc uero, carissimi fratres, ne quia me arbitretur omnem salntem non alio statu quam in martyrio conlocasse, hoc primo profecto respicite neque me tantum esse qui loqui uideor neque ita se habere ordinem rerum, ut inmortalitatis spes repromissa unius partis latere nitatur. sed quoniam ita Dominus suo ore testatus est esse habitacula penes patrem multa, nihil maius credidi ea gloria qua probantur hic homines qui saeculari indigni sunt uita. igitur, carissimi fratres, aemula religione certantes uelut incentiuo quodam mercis agitati omnem uirium copiam tolerantiamque subeamus. non enim mouere nos debent caduca quae semper et quae iam euersione sua non modo lege proposita sed etiam ipso fine temporis urguentur. exclamat Iohannes et dicit: iam quidem securis ad radicem arboris posita est, monstrans scilicet et ostendens ultimam esse rerum omnium senectutem. sed et ipse Dominus: ambulate, inquit, dum lumen habetis, ne uos tenebrae comprehendant. quod si illo tempore ambulandum nobis esse praedixit, utique ut nos magis ambularemus ostendit.","prev":{"citation":"De Laude Martyrii 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/26"},"next":{"citation":"De Laude Martyrii 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/28"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa007/stoa0104p.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}