{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Laude Martyrii 29","citation":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/29.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Laude Martyrii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa007"},"verse":false,"words":195,"text":"Dixit hoc ille qui passus est et quia ad hoc passus est ut imitaretur Deum, utique et nos ad hoc noluit pati ut per ipsum imitaremur Christum. si iustus es et Deo credis, quid pro eo fundere sanguinem metuis quem pro te totiens passum esse cognoscis? in Esaia sectus, in Abel occisus, in Isaac immolatus, in Ioseph uenundatus, in homine crucifixus est: et de ceteris quidem taceo, quae nec oratio potest dicere nec animus sustinere. uincitur conscientia humilitatis exemplo et quando considerat quae dum pateretur acciderint, miratur passum propter quem cuncta trepidarint. dies fugit in noctem, in tenebris lux cuncta concessit adque inclinato per alternas uices pondere omnis tellus commota dissiluit, turbati manes, monumenta nudata sunt et sepulchris in hiatum dehiscentibus terrae reddita luci corpora restiterunt, fluxu sanguinis mundus intremuit, scissa quae foribus dependebant uela, templum omne mugiit. unde magnum est imitari eum qui moriendo arguit saeculum: igitur cum ad exemplum dominicae passionis adque ad omne testimonium Christi animam tuam ponas nec fundere sanguinem metuas, martyrio totum necesse est cedat. martyrii inaestimabilis gloria, infinita mensura, immaculata uictoria nobilis uirtus, inaestimabilis titulus, triumphus inmensus: quippe quod qui propria consistentis laude praefertur uelut socio Christi cruore decoratur.","prev":{"citation":"De Laude Martyrii 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/28"},"next":{"citation":"De Laude Martyrii 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/30"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa007/stoa0104p.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}