{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Laude Martyrii 4","citation":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/4.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Laude Martyrii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa007"},"verse":false,"words":190,"text":"Igitur quoniam res summa martyrium, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus esse dicenda, quid sit, quantum sit, cui rei prosit. quid est ergo martyrium? delictorum finis, periculi terminum, dux salutis, patientiae magister, domus uitae, quo perfecto etiam ea occidunt quae in futuri discriminis potuissent tormenta reputari. per hoc et testimonium nomini redditur et maiestas nominis ampliatur, non quod per se ipsa minui possit uel de scelere retractantis magnitudo eius infringi, sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum circumstrepentis populi terror inpauidos animos dat dolori et minis frendentis inuidiae addit ad titulum, quod tantum sibi mens crescat in pugna, quantum se ille putauerit uincere, per quem Christus hominem uoluerit coronare. tunc ergo omne fidei robur expeditur, tunc credulitas conprobatur, cum in sermones uulgi adque in opprobrium ueneris cumque te contra illas populares insanias religiosa mente firmaueris, conuincens scilicet ac repugnans quicquid sub persona tua in iniuriam Christi profanus sermo iactauerit: ut cum aduerso mari moles opposita reluctatur, feriant licet fluctus et reuolutum aequor identidem pulset, tamen haeret inmobilis uirtus nec undis circumspumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos uis digesta se supprimat et superiacons in, aperto litoris spatia ictum aequor euadat.","prev":{"citation":"De Laude Martyrii 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/3"},"next":{"citation":"De Laude Martyrii 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-laude-martyrii/5"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Laude Martyrii, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa007/stoa0104p.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}