{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Pascha Computus 6","citation":"Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/6.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Pascha Computus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa009"},"verse":false,"words":380,"text":"Propter hoc ergo Hebraei tunc qui digni fuerant spiritu Dei edocti singulos quoque annos secundum lunae cursum computauerunt. et ut ad cursum solis occurrerent inter sexdecim annos, mensis primi dies XXX in duas partes non aequaliter sed secundum rationem diuiserunt, sicut superius diximus nostros antecessores quidem secundum Hebraeos recte diuisisse in XI et XVIIII, diem autem primum mensis primi non comprehendisse et ideo errasse. qui dies primus noui mensis secundum cursum lunae duodecies decrescentis recognoscitur XVI kl. April. : in quo talis eadem hora inuenta est luna, qualis ante annum fuit V kl. April. facta. cuius anni dies Hebraei numerant CCCLIIII usque in XVII kl. Aprilis. qui autem secundum cursum solis computant, post undecim dies et quartum diei VI kl. April. suppletis diebus CCCLXV et quarto diei annum consummasse inueniunt, et sic primum diem noui mensis uenturi V kl. April. ostendunt. ac propterea quatuor quadrantes quadriennii in unum diem redigentes quinto quoque anno non V kl. Apr., sed V kl. Mart. inmittunt, ne primo diei mensis noui superuenturi integrum diem immittant, et hunc totum ordinem quem Hebraei priores et ante ipsam Romam conditam certa ratione assecuti sunt subuertant. annus igitur Hebraeorum in m menses diuisus facit mensem XXIX S: similiter et Romanorum in duodecim quoque partitus facit mensem XXX S. ergo inter XXIX S et XXX S interest quae intelliguntur esse horae XI et quartum horae. in quibus XI horis et quarto horae prior ambulauit sol quando factus est initium diei. sic autem et luna initium noctis fieri repromissa, non oportuit eam post occasum solis fieri et sic in caelo uideri, quoniam debebat a primo die uideri et prosequi, cum quo tam magnum officium fuerat adepta. hoc est igitur quod per singulos menses reparata quinta decima luna proceditur a sole. et ideo per annum plus ambulare inuenitur sol XI dies et quartam partem diei. et sic luna, quae quarta feria V kl. Apr. quinta decima fuerat facta, inuenta est suppleto primo anno XXVI qu. V kl. Apr.: item secundo anno adiectis XI diebus et qu. inuenta est VII 8. V kl. Apr.: tertio anno XVIII dod. V kl. April.: quarto anno XXX V kl. Apr.: quinto anno XI qu.: sexto anno XXII S.: septimo anno III dod.: octauo autem anno inuenta est XV V kal. Apr., qualis in principio fuerat facta.","prev":{"citation":"De Pascha Computus 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/5"},"next":{"citation":"De Pascha Computus 7.1-29","label":"7.1 to 7.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-pascha-computus/7.1"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, De Pascha Computus, ed. Wilhelm von Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104p/stoa009/stoa0104p.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}