{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Rebaptismate 16","citation":"Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/16.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Rebaptismate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010"},"verse":false,"words":300,"text":"XVI. Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus pro- pter haereticos debemus attingere; quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in ma- nus incidit non praeterire; ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus, aliquis haereticorum ver- sutia sua audeat attentare. Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Luc. III, 16), eo quod addiderit di- cens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque pravitatem suam porrigere, et propterea homines versutissimi quaerunt quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpam ac violent ut etiam evacuent; qui originem jam exinde trahunt a Simone mago multiformi perversitate per varios errores eam exercentes. Cui Simoni Petrus in Actis apostolorum dixit: Pecunia tua tecum sit in perdi- tionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. Non est tibi portio neque fors in ser- mone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII, 20, 21). Et agunt isti haec omnia, dum fallere cupiunt eos qui sunt simpliciores aut curio- siores: et tentant nonnulli illorum tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum baptisma tradere, quod taliter dicuntur assignare, ut quam mox in aquam descen- derunt, statim super aquam ignis appareat. Quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut affirman- tur plerique hujusmodi lusus Anaxilai esse, sive natu- rale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus et magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant per- fectum baptisma esse; quod fideles homines si co- acti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse; perinde ac si quis sacra- mento miles dicto, desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit dicere, hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse.","prev":{"citation":"De Rebaptismate 15.16-23","label":"15.16 to 15.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/15.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/15.16"},"next":{"citation":"De Rebaptismate 17","label":"Section 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/17"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}