{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Rebaptismate 17","citation":"Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/17.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Rebaptismate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010"},"verse":false,"words":307,"text":"XVII. Item si hujusmodi homo rursus ad te red- eat, utique haesitabis utrum habeat baptisma nec- ne; et tamen opor…ebit te huic quoque poenitentiam agenti quibuscunque modis potueris subvenire. Est autem adulterini hujus, imo internecini bapti- smatis, si quis alius auctor, tum etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eumdem erro- rem confictus liber qui inscribitur Pauli praedi- catio (36). In quo libro contra omnes Scripturus et de peccato proprio confitentem invenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum Joannis baptisma pene invitum a matre sua Maria esse compulsum: item cum baptizaretur, ignem super aquam esse visum; quod in Evangelio nullo est scriptum: et post tanta tempora Petrum et Pau- lum post collationem Evangelii in Jerusalem et mu- tuam cogitationem et altercationem et rerum agen- darum dispositionem, postremo in Urbe quasi tunc primum invicem sibi esse cognitos: et quaedam alia hujuscemodi absurde ac turpiter conficta: quae om- nia in illum librum invenies congesta. Qui autem non ignorant Spiritus sancti qualitatem, intelligunt quod dictum est de igni, de ipso Spiritu dictum esse. Nam in Actis apostolorum secundum hanc …amdem promissionem Domini nostri (Act. II), ipso die Pentecostes cum descendisset Spiritus sanctus super discipulos ut in illo baptizarentur, visae sunt insidentes super singulos linguae quasi ignis, ut con- staret eos Spiritu sancto et in igne baptizatos, hoc est, eo Spiritu qui esset sive ignis sive quasi ignis: qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat, qualisque est ille ignis qui est angelo- rum spiritus, sicut Scriptura dicit: Qui facit ange- los suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem (Psal. CIII, 4), Cui cum similis aut socius aut parti- ceps fueris, poteris nullum ignem timere, nec illum quidem qui antecedens Domino in die judicii confla- grabit totum orbem terrae (Psal. xcvi, 3, abs- que eis qui baptizati sunt in Spiritu sancto et igni.","prev":{"citation":"De Rebaptismate 16","label":"Section 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/16"},"next":{"citation":"De Rebaptismate 18","label":"Section 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/18"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}