{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Rebaptismate 5","citation":"Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/5.md","author":{"name":"Pseudo-Cyprian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian"},"work":{"title":"De Rebaptismate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010"},"verse":false,"words":329,"text":"V. Quod si ita est, et potest aliquid horum eveniens salutem homini credenti non prae- cipere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum (15) et non ut contendis, consumma- tum mysterium fidei, quia necessitas intervenit, salutem adimere non posse credenti et poenitenti homini. Aut si dicis hujusmodi hominem salvum non posse fieri, omnibus episcopis salutem adimi- mus, quos ita periculis quam certissimis astringis ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt, et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur, per semetipsos subvenire debeant; quia caeteri homines minores clericis qui pericli- tantur, hoc idem praestare non possint: ne sanguis eorum qui vacui de saeculo exisse videbuntur, de manu episcoporum necesse habeat requiri. Porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus invenitur Spiritus sanctus a Domino datus sine baptismate aquae, sicut Actis apostolorum continetur in hunc modum: Adhuc loquente Petro verba haec, irruit Spiritus sanctus super omnes qui audie- bant verbum: et obstupefacti sunt qui erant ex cir- cumcisione fideles quotquot simul venerant cum Petro, quia et super gentes donum Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim eos loquentes linguis suis, et magnificabant Deum. Tunc respondit Petrus: Nunquid aliquis aquam prohibere potest ut non ba- ptizentur isti (16) qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et praecepit eos baptizari in nomine Jesu Christi (Act. X, 44 48). Sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem gentibus plenissime docuit nos dicens: Et nihil discrevit inter nos et ipsos, fide emundatis cordibus eorum (Act. XV, 9). Atque hoc non erit dubium in Spiritu sancto ho- mines posse sine aqua baptizari, sicut animadversis baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur, ut satisfieret et Joannis et ipsius Domini praedicatio- nibus: quandoquidem et sine manus impositione apostolorum et sine lavacro, quod postea adepti sunt, gratiam repromissionis acceperint: et sic paulo ante emundatis (17) cordibus eorum, Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequens praestiterit, ut invocationem quoque nominis Jesu Christi acciperent, ne quid eis deesse videretur ad integritatem ministerii et fidei.","prev":{"citation":"De Rebaptismate 4","label":"Section 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/4"},"next":{"citation":"De Rebaptismate 6.1-9","label":"6.1 to 6.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-cyprian/de-rebaptismate/6.1"},"credit":{"text":"Pseudo-Cyprian, Liber de rebaptismate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0104p/stoa010/stoa0104p.stoa010.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}